Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Dominica Tertia
Adventus
Statio ad S. Petrum
G
audéte in Domino semper : íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus : Dóminus enim prope est. Nihil sollíciti sitis : sed in omni oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Ps. 84, 2. Benedixísti, Dómine, terram tuam : avertísti captivitátem Jacob. V/. Glória Patri. Gaudéte.
Oratio
A
urem tuam, quaésumus, Dómine, précibus nostris accómmoda : et mentis nostræ ténebras grátia tuæ visitatiónis illústra : Qui vivis.
Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut habentur post Dominicam Primam Adventus supra.
Lectio Epístolæ beáti Páuli Apóstoli
ad Philippénses Philipp. 4, 4-7
F
ratres : Gaudéte in Dómino semper : íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus : Dóminus prope est. Nihil sollíciti sitis : sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra, et intelligéntias vestras, in Christo Jesu Dómino nostro.
Graduale. Ps. 79, 2-3 et 2. Qui sedes, Dómine, super Chérubim, éxcita poténtiam tuam, et veni. V/. Qui regis Israel, inténde : qui dedúcis, velut ovem, Joseph.
Allelúja, allelúja. V/. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 1, 19-28
I
n illo témpore : Misérunt Judaéi ab Jerosólymis sacerdótes et levítas ad Joánnem, ut interrogárent eum : Tu quis es? Et conféssus est, et non negávit : et conféssus est : Quia non sum ego Christus. Et interrogavérunt eum : Quid ergo? Elías es tu? Et dixit : Non sum. Prophéta es tu? Et respóndit : Non. Dixérunt ergo ei : Quis es, ut respónsum demus his, qui misérunt nos? Quid dicis de te ipso? Ait : Ego vox clamántis in desérto : Dirígite viam Dómini, sicut dixit Isaías prophéta. Et qui missi fúerant, erant ex pharisæis. Et interrogavérunt eum, et díxérunt ei : Quid ergo baptízas, si tu non es Christus, neque Elías, neque prophéta? Respóndit eis Joánnes, dicens : Ego baptízo in aqua : médius autem vestrum stetit, quem vos nescítis. Ipse est, qui post me ventúrus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrígiam calceaménti. Hæc in Bethánia facta sunt trans Jordánem, ubi erat Joánnes baptízans.
Credo.
Offertorium. Ps. 84, 2. Benedixísti, Dómine, terram tuam : avertísti captivitátem Jacob : remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Secreta
D
evotiónis nostræ tibi, quaésumus, Dómins, hóstia júgiter immolétur : quæ et sacri péragat institúta mystérii, et salutáre tuum in nobis mirabíliter operétur. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra.
Præfatio de Ssma Trinitate.
Communio. Is. 35, 4. Dícite : pusillánimes confortámini, et nolíte timére : ecce Deus noster véniet, et salvábit nos.
Postcommunio
I
mplorámus, Dómine, cleméntiam tuam : ut hæc divína subsídia, a vítiis expiátos, ad festa ventúra nos praéparent. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra.
_______________
Dominica Prima Adventus | Dominica Secunda Adventus | Dominica Tertia Adventus | Feria Quarta Quatuor Temporum Adventus | Feria Sexta Quatuor Temporum Adventus | Sabbato Quatuor Temporum Adventus | Dominica Quarta Adventus | In Vigilia Nativitatis Domini
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve