Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

 

Dominica   Quarta

Adventus

   II classis  

Semiduplex

 

Statio ad Ss. duodecim Apostolos

   Introitus  

Is. 45, 8

 

R

oráte, cæli, désuper, et nubes pluant justum : aperiátur terra, et gérminet Salvatórem. Ps. 18, 2. Cæli enárrant glóriam Dei : et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. V/. Glória Patri. Roráte.

Oratio

E

xcita, quaésumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni : et magna nobis virtúte succúrre; ut per auxílium grátiæ tuæ, quod nostra peccáta præpédinut, indulgéntia tuæ propitiatiónis accéleret : Qui vivis.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut habentur post Dominicam Primam Adventus supra.

Lectio Epístolæ beáti Páuli Apóstoli
ad Corínthios          I Cor. 4, 1-5

F

ratres : Sic nos exístimet homo ut minístros Christi, et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic jam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis júdicer, aut ab humáno die : sed neque meípsum júdico. Nihil enim mihi cónscius sum : sed non in hoc justificátus sum : qui autem júdicat me, Dóminus est. Itaque nolíte ante tempus judicáre, quoadúsque véniat Dóminus : qui et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit concília córdium : et tunc laus erit unicuíque a Deo.

Graduale. Ps. 144, 18 et 21. Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum : ómnibus qui ínvocant eum in veritáte. V/. Laudem Dómini loquétur os meum : et benedícat omnis caro nomem sanctum ejus.

Allelúja, allelúja. V/. Veni, Dómine, et noli tardáre : reláxa facínora plebis tuæ Israël. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                   Luc. 3, 1-6

A

nno quintodécimo impérii Tibérii Caésaris, procuránte Póntio Piláto Judaéam, tetrárcha autem Galilaéæ Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Ituraéæ, et Trachonítidis regiónis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, sub princípibus sacerdótum Anna et Cáipha : factum est verbum Dómini super Joánnem, Zacharíæ fílium, in desérto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, praédicans baptísmum pœniténtiæ in remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ prophétæ : Vox clamántis in desérto : Paráte viam Dómini : rectas fácite sémitas ejus : omnis vallis implébitur : et omnis mons, et collis humiliábitur : et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas : et vidébit omnis caro salutáre Dei.  

Credo.

Offertorium. Luc 1, 28. Ave, María, grátia plena : Dóminus tecum : benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Secreta

S

acrifíciis præséntibus, quaésumus, Dómine, placátus inténde : ut et devotióni nostræ profíciant, et salúti. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Is. 7, 14. Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium : et vocábitur nomen ejus Emmánuel.

Postcommunio

S

umptis munéribus, quaésumus, Dómine : ut cum frequentatióne mystérii, crescat nostræ salútis efféctus. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

Si Vigilia Nativitatis Domini venerit in Dominica, totum Officium Missæ fit de Vigilia, cum Commemoratione Dominicæ, sed non legitur ejus Evangelium in fine.

_______________

 

Dominica Prima Adventus | Dominica Secunda Adventus | Dominica Tertia Adventus | Feria Quarta Quatuor Temporum Adventus | Feria Sexta Quatuor Temporum Adventus | Sabbato Quatuor Temporum Adventus | Dominica Quarta Adventus | In Vigilia Nativitatis Domini

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve