Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
dominica
infra octavam ascensionis
Semiduplex
E
xáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te, allelúja : tibi dixit cor meum, quæsívi vultum tuum, vultum tuum, Dómine, requíram : ne avértas fáciem tuam a me, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1. Dóminus illuminátio mea et salus mea : quem timébo? V/. Glória Patri. Exáudi.
Oratio
O
mnípotens sempitérne Deus : fac nos tibi semper et devótam gérere voluntátem; et majestáti tuæ sincéro corde servíre. Per Dóminum.
Et fit Commemoratio Octavæ Ascensionis :
Oratio
C
oncéde, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui hodiérna die Unigénitum tuum, Redemptórem nostrum, ad cælos ascendísse crédimus; ipsi quoque mente in cæléstibus habitémus. Per eúndem Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
I Petr. 4, 7-11
C
aríssimi : Estóte prudéntes et vigiláte in oratiónibus. Ante ómnia autem mútuam in vobismetípsis caritátem contínuam habéntes : quia cáritas óperit multitúdinem peccatórum. Hospitáles ínvicem sine murmuratióne : unusquísque, sicut accépit grátiam, in altérutrum illam administrántes, sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei : si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam adminístrat Deus : ut in ómnibus honorificétur Deus per Jesum Christum, Dóminum nostrum.
Allelúja, allelúja. V/. Ps, 46, 9. Regnávit Dóminus super omnes gentes : Deus sedet super sedem sanctam suam. Allelúja. V/. Joann. 14, 18. Non vos relínquam órphanos : vado, et vénio ad vos, et gaudébit cor vestrum. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 15, 26-27; 16, 1-4
I
n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spíritum veritátis, qui a Patre procédit, ille testimónium perhibébit de me : et vos testimónium perhibébitis, quia ab inítio mecum estis. Hæc locútus sum vobis, ut non scandalizémini. Absque synagógis fácient vos : sed venit hora, ut omnis, qui intérficit vos, arbitrétur obséquium se præstáre Deo. Et hæc fácient vobis, quia non novérunt Patrem neque me. Sed hæc locútus sum vobis : ut, cum vénerit hora eórum, reminiscámini, quia ego dixi vobis.
Credo.
Offertorium. Ps. 46, 6. Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Secreta
S
acrifícia nos, Dómine, immaculáta puríficent : et méntibus nostris supérnæ grátiæ dent vigórem. Per Dóminum.
Pro Octava Ascensionis
Secreta
S
úscipe, Dómine, múnera, quæ pro Fílii tui gloriósa Ascensióne deférimus : et concéde propítius; ut a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam perveniámus ætérnam. Per eúndem Dóminum.
Præfatio et Communicantes de Ascensione supra.
Communio. Joann. 17, 12-13 et 15. Pater, cum essem cum eis, ego servábam eos, quos dedísti mihi, allelúja : nunc autem ad te vénio : non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo, allelúja, allelúja.
Postcommunio
R
epléti, Dómine, munéribus sacris : da, quaésumus; ut in gratiárum semper actióne maneámus. Per Dóminum.
Pro Octava Ascensionis
Postcommunio
P
ræsta nobis, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus : ut, quæ visibílibus mystériis suménda percépimus, invisíbili consequámur efféctu. Per Dóminum.
¶ In Octava Ascensionis Missa dicitur ut in Festo.
¶ Feria Sexta post Octavam dicitur Missa Dominicæ præcedentis, cum Glória, 2ª et 3ª Oratione pro diversitate Temporum assignatis, ut supra, et Præfatione de Ascensióne, dicenda etiam in Missis Sanctorum, vel votivis, quæ Præfationem magis propriam non habeant, juxta Rubricas; sed omittitur Credo, et non dicitur Communicántes de Ascensióne.
¶ Si Dominica præcedenti celebratum fuerit Officium duplex I vel II classis, in hac Feria prohibentur Missæ votivæ privatæ et cotidianæ lectæ Defunctorum.
_______________
DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve