Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
in vigilia ascensionis
¶ Hodie, ubi adsit obligatio Chori, si celebretur Officium Duplex, non tamen I classis, aut Festum Semiduplex, tres dicuntur Missæ conventuales, prima post Tertiam de Officio diei, altera post Sextam de Vigilia, tertia post Nonam de Rogationibus ad Processionem, juxta Rubricas. Si vero non fiat Processio, de Rogationibus fit Commemoratio in Missa Vigiliæ. Sin autem Officium factum fuerit de Duplici I classis, non fit de Vigilia, sed tantum de Rogationibus. Si tandem Officium fuerit de Vigilia, de ea, juxta Rubricas, dicitur Missa conventualis; sed, si habeatur Processio, Missa Rogationum non omittitur.
V
ocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja : annuntiáte usque ad extrémum terræ : liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja. Ps. 65, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus : date glóriam laudi ejus. V/. Glória Patri. Vocem.
Et dicitur Glória in excélsis.
Oratio
D
eus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis : ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum.
P
ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. (Per Dóminum.)
C
oncéde nos fámulos tuos, quaésumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére : et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. Per Dóminum.
¶ In ecclesiis autem collegiatis, ubi dicitur alia quoque Missa de Rogationibus, 2ª Oratio erit de S. Maria, ut supra; 3ª contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa supra.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Ephésios Ephes. 4, 7-13
F
ratres : Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit : Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem : dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi : donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
Allelúja, allelúja. V/. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos rédemit sánguine suo. Allelúja. V/. Joann. 16, 28. Exívi a Patre, et veni in mundum : íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 17, 1-11
I
n illo témpore : Sublevátis Jesus oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora, clarífca Fílium tuum, ut Fílius tuus clarífcet te : sicut dedísti ei potestátem omnis carnis, ut omne, quod dedísti ei, det eis vitam ætérnam. Hæc est autem vita ætérna : ut cognóscant te, solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum. Ego te clarificávi super terram : opus consummávi, quod dedísti mihi, ut fáciam : et nunc clarífica me tu, Pater, apud temetípsum, claritáte, quam hábui, priúsquam mundus esset, apud te. Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedísti; et sermónem tuum servavérunt. Nunc cognovérunt, quia ómnia, quæ dedísti mihi, abs te sunt : quia verba, quæ dedísti mihi, dedi eis : et ipsi accepérunt, et cognovérunt vere, quia a te exívi, et credidérunt, quia tu me misísti. Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedísti mihi : quia tui sunt : et mea ómnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificátus sum in eis. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te vénio.
Offertorium. Ps. 65, 8-9 et 20. Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus : qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos : benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja.
Secreta
S
úscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum : ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cæléstem glóriam transeámus. Per Dóminum
H
æc múnera, quaésumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient. (Per Dóminum.)
T
ua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem, et pacem. Per Dóminum.
Vel 2ª de S. Maria, ut supra; 3ª contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa supra.
Præfatio Paschalis.
Communio. Ps. 95, 2. Cantáte Dómino, allelúja : cantáte Dómino et benedícite nomen ejus : bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.
Postcommunio
T
ríbue nobis, Dómine, cæléstis mensae virtúte satiátis : et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.
V
ota nostra, quaésumus, Dómine, pio favóre proséquere : ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. (Per Dóminum.)
S
umptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis : da, quaésumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. Per Dóminum.
Vel 2ª de S. Maria, ut supra; 3ª contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa supra.
_______________
DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve