Finita
Præfatione, Sacerdos extendens, elevans ali-quantulum et jungens
manus, elevansque ad cælum oculos, et statim demittens,
profunde inclinatus ante altare, manibus super eo positis, dicit
:
e
ígitur, clementíssime Pater, per Jesum Christum Fílium tuum Dóminum
nostrum, súpplices rogámus, ac pétimus,
Osculatur Altare et, junctis manibus ante pectus, dicit
:
uti accépta hábeas, et benedícas, Signat
ter super Hostiam et Calicem simul, dicens : hæc
dona, hæc
múnera, hæc
sancta sacrifícia
illibáta, Extensis manibus prosequitur : in primis, quæ tibi offérimus pro Ecclésia
tua sancta cathólica : quam pacificáre, custodíre, adunáre et
régere dignéris toto orbe terrárum : una cum fámulo tuo Papa
nostro N. et Antístite nostro
N. et ómnibus orthodóxis, atque cathólicæ, et apostólicæ
fídei cultóribus.
Commemoratio pro vivis
eménto,
Dómine, famulórum, fa-mularúmque tuárum N. et
N.
Jungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit
: deinde manibus extensis prosequitur : et ómnium cir-cumstántium, quorum tibi fides cógnita
est, et nota devótio, pro quibus tibi offérimus : vel qui tibi
ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se, suísque ómnibus :
pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis, et
incolumitátis suæ : tibíque reddunt vota sua ætérno Deo,
vivo et vero.
¶
Per Annum, ut
infra
‡
Infra Actionem
In Nativitate Domini
ommunicántes,
et (noctem
sacra-tíssimam celebrántes,
qua)
―
(diem sacratíssimum celebrántes, quo)
― beátæ
Maríæ intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem : sed et
memóriam venerántes, in prímis gloriósæ semper Vírginis
Maríæ, Genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi :
†
In Epiphania Domini
ommunicántes,
et diem sacratíssi-mum celebrántes, quo Unigénitus tuus, in
tua tecum glória coætérnus, in veritáte carnis nostræ
visibíliter corporális appáruit : sed et memóriam
venerántes, in prímis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi :
†
in paschate
ommunicántes,
et (noctem
sacratís-simam)
(diem sacratíssimum) cele-brántes
Resurrectiónis Dómini nostri Jesu Christi secúndum
carnem : sed et
memóriam venerántes, in prímis gloriósæ semper Vírginis
Maríæ, Genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi :
†
In Ascensione Domini
ommunicántes,
et diem sacratíssi-mum celebrántes, quo Dóminus noster,
unigénitus Fílius tuus, unítam sibi fragilitátis nostræ
substántiam in glóriæ tuæ déxtera collocávit : sed et memóriam
venerántes, in prímis gloriósæ semper Vírginis Maríæ,
Genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi :
†
In Pentecoste
ommunicántes,
et diem sacratíssi-mum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus
Sanctus Apóstolis innúmeris linguis appáruit : sed et
memóriam venerántes, in prímis gloriósæ semper Vírginis
Maríæ, Genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi :
†
† sed et beatórum Apostolórum ac
Mártyrum tuórum : Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi,
Joánnis, Thomæ, Ja-cóbi, Philíppi, Bartholomaéi, Matthaéi,
Simónis et Thaddaéi : Lini, Cleti, Cle-méntis, Xysti,
Cornélii, Cypriáni, Lau-réntii, Chrysógoni, Joánnis et
Pauli, Cosmæ et Damiáni : et ómnium San-ctórum tuórum;
quorum méritis, preci-búsque concédas, ut in ómnibus
protectiónis tuæ muniámur auxílio.
Jungit manus. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
________________________________
Sic dicitur infra
Actionem in Festivitatibus supradictis et per totam
Octavam in omnibus Missis, quæ
de Octava vel de Dominica celebrentur, aut cum utriusque
vel alterutrius Commemoratione habeantur.
¶
In prima vero Missa Nativitatis Domini dicitur :
et noctem
sacratíssimam celebrántes, qua,
etc.; deinde semper dicitur : diem sacratíssimum
celebrántes, quo, etc.
In
Missa Sabbati sancti dicitur :
et noctem
sacratíssi-mam celebrántes, etc.;
deinde semper dicitur : diem sacratíssimum
celebrántes, etc.
Hanc ígitur,
extra Pascha et Pentecosten, ut
infra.
__________________________________________
In
Paschate et in Pentecoste tantum, tenens
manus expansas super oblata, dicit :
anc
ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ
tuæ, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre
dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis
remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómi-ne, ut
placátus accípias : diésque nostros in tua pace dispónas,
atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum
júbeas grege numerári.
Jungit manus.
Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Quam oblatiónem
infra.
Sic dicitur a Sabbato sancto usque ad Sabbatum in Albis
inclusive in omnibus Missis, quæ de Octava celebrentur,
aut cum ejus Commemoratione habeantur; et a Vigilia
Pentecostes usque ad Sabba-tum Quatuor Temporum inclusive
in omnibus Missis, quæ de Vigilia vel de Octava
celebrentur, aut cum alterutrius Commemoratione
habeantur.
__________________________________________
‡
Infra Actionem
ommunicántes,
et memóriam vene-rántes, in prímis gloriósæ semper
Vírginis Maríæ,
Genitrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi :
†
sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum : Petri
et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi,
Philíppi, Bartholomaéi, Matthaéi, Simónis et Thaddaéi :
Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni,
Lauréntii, Chrysógo-ni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et
Damiáni : et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis,
precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ
muniámur auxílio.
Jungit manus. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
Tenens manus expansas super oblata, dicit :
anc
ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ
tuæ, quaésumus, Dómine, ut placátus accípias : diésque
nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos
éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári.
Jungit
manus.
Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
uam
oblatiónem tu, Deus, in ómni-bus, quaésumus,
Signat ter super oblata,
benedíctam, adscríptam, ratam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris
:
Signat
semel super Hos-tiam,
ut nobis Corpus,
et
semel super Calicem, et Sanguis
fiat dilectíssimi Fílii tui,
Jungit manus, Dómini nostri Jesu Christi.
ui
prídie quam paterétur,
Accipit Hostiam,
accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas,
Elevat oculos ad cælum, et elevátis óculis in cælum, ad te Deum Patrem
suum omnipoténtem,
Caput inclinat, tibi grátias ágens,
Signat super Hostiam, benedíxit, fregit,
dedítque discípulis suis, dicens : Accípite, et manducáte ex
hoc ómnes :
Tenens
ambabus manibus Hostiam inter indices et pollices, profert verba
consecrationis secrete, distincte, et attente super Hostiam, et
simul super omnes, si plures sint consecrandæ.
Hoc est enim
Corpus meum.
Quibus
verbis prolatis, statim Hostiam consecratam genuflexus adorat :
surgit, ostendit populo, reponit super Corporale, et genuflexus
iterum adorat : nec amplius pollices et indices disjungit, nisi
quando Hostia tractanda est, usque ad ablutionem digitorum.
Tunc, detecto Calice, dicit :
ímili
modo póstquam cœnátum est,
Ambabus
manibus accipit Calicem,
accípiens et hunc præclárum cálicem in sanctas ac venerábiles
manus suas : item
Caput
inclinat,
tibi grátias ágens,
Sinistra tenens Calicem, dextera signat
super eum,
benedíxit,
dedítque discípulis suis, dicens : Accípite et bibíte ex eo
ómnes.
Profert
verba consecrationis super Calicem, attente et continuate,
tenens illum parum elevatum.
Hic
est enim Calix
Sángui-nis
mei,
novi
et ætérni
tes-taménti :
mystérium
fídei :
Qui pro vobis
et pro multis
effundétur
in
remissiónem peccatórum.
Quibus
verbis prolatis, deponit Calicem super Cor-porale, et dicens
secrete :
Hæc quotiescúmque fecéritis, in mei me-móriam faciétis.
Genuflexus
adorat : surgit, ostendit populo, deponit, cooperit, et
genuflexus iterum adorat. Deinde dis-junctis manibus dicit :
nde et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua
sancta, ejúsdem Christi Fílii tui, Dómini nostri, tam beátæ
passiónis, nec non et ab ínferis resurrectiónis, sed et in cælos
gloriósæ ascensiónis : offérimus præcláræ majes-táti tuæ,
de tuis donis ac datis,
Jungit manus, et signat ter super Hostiam, et Calicem simul, dicens
: hóstiam
puram, hóstiam
sanctam, hóstiam
immaculátam,
Signat semel super Hos-tiam, dicens
: Panem
sanctum vitæ ætérnæ,
et semel super Calicem, dicens : et
Cálicem
salútis perpétuæ.
Extensis manibus
prosequitur :
upra quæ propítio ac seréno vultu respícere dignéris
:
et accépta habé-re, sícuti accépta habére dignátus es múnera
púeri tui justi Abel, et sacrifí-cium Patriárchæ nostri Abrahæ :
et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech,
sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.
Profunde inclinatus,
junctis manibus et super Altare positis, dicit :
úpplices te rogámus, omnípotens
Deus : jube hæc perférri
per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu
divinæ majestátis tuæ : ut quotquot,
Osculatur Altare, ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui,
Jungit manus, et signat semel super Hostiam, et semel super Calicem, Corpus et Sánguinem
sumpsérimus,
Se-ipsum signat, dicens : ómni benedictióne cælésti et grátia repleámur.
Jungit manus. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Commemoratio
pro defuntis
eménto étiam, Dómine, famuló-rum, famulorúmque tuárum
N. et
N.
qui nos præcessérunt cum signo fídei et dórmiunt in somno
pacis.
Jungit
manus, orat aliquantulum pro iis defunctis, pro quibus orare
intendit, deinde extensis manibus prosequitur :
Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus, locum refrigérii,
lucis et pacis, ut indúlgeas, deprecámur.
Jungit manus, et caput
inclinat, dicens : Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
Amen.
Manu
dextera percutit sibi pectus, elata aliquantulum voce dicens :
obis
quoque peccatóribus
Extensis
manibus ut prius, secrete prosequi-tur : fámulis tuis, de multitúdine misera-tiónum tuárum sperántibus,
partem áliquam, et societátem donáre dignéris, cum tuis
sanctis Apóstolis et Martýribus : cum Joánne, Stéphano, Matthía,
Bár-naba, Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte,
Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Cæcília, Anastásia, et
ómnibus Sanctis tuis : intra quorum nos consórtium, non æstimátor
mériti, sed véniæ, quaésumus, largítor admítte.
Jungit manus.
Per Christum Dóminum
nostrum.
er quem hæc ómnia, Dómine, semper bona creas,
Signat ter super Hostiam, et Calicem simul dicens :
sanctíficas, vivíficas, benedícis,
et præstas nobis.
Discooperit
Calicem, genuflectit, accipit Hostiam inter pollicem et indicem
manus dexteræ : et tenens sinistra Calicem, cum Hostia signat
ter a labio ad labium Calicis, dicens :
Per ipsum, et cum ipso,
et in ipso,
cum ipsa Hostia signat bis inter se et Calicem, dicens : est tibi Deo Patri
omnipoténti, in unitáte Spíritus
Sancti,
Elevans parum Calicem cum Hostia, dicit : ómnis honor, et glória.
Reponit Hostiam, Calicem Palla cooperit,
genuflectit, surgit, et dicit intelligibili voce, vel cantat :
Per
ómnia saécula sæculórum.
R). Amen. Jungit
manus Orémus. Præcéptis salutáribus móniti, et divína
institutióne formáti, audémus dícere : Extendit
manus Pater noster, qui es in cælis
: Sanctificétur nomen tuum : Advéniat regnum tuum : Fiat volúntas
tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da
nobis hódie : Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus
debitóribus nostris.
Et ne nos indúcas in tentatiónem.
R). Sed líbera nos a malo.
Sacerdos
secrete dicit :
Amen.
Deinde
manu dextera accipit inter indicem et medium digitos Patenam,
quam tenens super Altare erectam, dicit secrete :
íbera
nos, quaésumus, Dómine, ab ómnibus malis, prætéritis,
presénti-bus et futúris : et intercedénte beáta et gloriósa
semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beátis Apóstolis
tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus San-ctis,
Signat
se cum Patena a fronte ad pectus, da propítius pacem in diébus nostris :
Patenam
osculatur,
ut, ope misericórdiæ tuæ adjúti, et a peccáto simus semper
líberi, et ab ómni pertubatióne secúri.
Submittit Patenam Hostiæ, discooperit Calicem, genuflectit, surgit,
accipit Hostiam, et eam super Calicem tenens utraque manu,
frangit per medium, dicens :
Per
eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum.
Et
mediam partem, quam in dextera manu tenet, ponit super Patenam.
Deinde ex parte, quæ in sinistra remanserat, frangit particulam,
dicens :
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.
Aliam
mediam partem, quam in sinistra manu habet, adjungit mediæ
super Patenam positæ, et particulam parvam dextera retinens
super Calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam tenet, dicit
intelligibili voce, vel cantat :
Per
ómnia saécula sæculórum.
R).
Amen.
Cum
ipsa particula signat ter super Calicem, dicens :
Pax
Dómini sit
semper vobíscum. R). Et cum spíritu tuo.
Particulam
ipsam immittit in Calicem, dicens secrete :
æc commíxtio, et consecrátio
Córporis et Sánguinis Dómini nostri Jesu Christi, fiat accipiéntibus
nobis in vitam ætérnam.
Amen.
Cooperit Calicem, genuflectit, surgit, et inclinatus Sacramento,
junctis manibus, et ter pectus percutiens, intelligibili voce dicit
:
Agnus
Dei, qui tollis peccáta mundi : mi-serére nobis.
Agnus
Dei, qui tollis peccáta mundi : mi-serére nobis.
Agnus
Dei, qui tollis peccáta mundi : dona nobis pacem.
In
Missis Defunctorum non dicitur
miserére nobis, sed ejus loco
dona eis réquiem,
et in tertio additur sempitérnam.
Deinde,
junctis manibus super Altare, inclinatus dicit secrete sequentes
Orationes :
ómine Jesu Christe,
qui dixísti Apóstolis tuis : Pacem relínquo vo-bis, pacem meam
do vobis : ne respícias peccáta mea, sed fidem Ecclésiæ tuæ : eámque secúndum voluntátem tuam pa-cificáre et coadunáre
dignéris : Qui vivis et regnas, Deus, per ómnia saécula sæcu-lórum.
Amen.
Si danda est pax, osculatur Altare, et dans pacem, dicit :
Pax tecum. R). Et cum spíritu tuo.
In
Missis Defunctorum non datur pax, neque dicitur præcedens Oratio.
ómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte
Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum
vivificásti : líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem
tuum ab ómnibus iniquitátibus meis, et univérsis malis : et
fac me tuis semper inhærére mandátis, et a te nunquam separári
permíttas : Qui cum eódem Deo Patre, et Spíritu Sancto vivis
et regnas, Deus, in saécula sæculórum.
Amen.
ercéptio
Córporis tui, Dómine Jesu Christe, quod ego indígnus súmere
præsúmo, non mihi provéniat in judícium et condemnatiónem : sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis,
et ad medélam percipiéndam : Qui vivis et regnas cum Deo Patre
in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia saécula sæculórum.
Amen.
Genuflectit,
surgit, et dicit :
anem cæléstem accípiam, et nomen Dómini invocábo.
Deinde
parum inclinatus, accipit ambas partes Hostiæ inter pollicem et
indicem sinistræ manus, et Patenam inter eundem indicem et
medium supponit, et dextera tribus vicibus percutiens pectus,
elata aliquantulum voce, ter dicit devote, et humiliter :
ómine, non sum dignus,
Et secrete prosequitur : ut intres sub tectum meum
: sed
tantum dic verbo et saná-bitur ánima mea.
Postea
dextera se signans cum Hostia super Patenam, dicit :
orpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam
in vitam ætérnam.
Amen.
Et
se inclinans, reverenter sumit ambas partes Hostiæ : quibus
sumptis, deponit Patenam super Corporale, et erigens se jungit
manus, et quiescit aliquantulum in meditatione sanctissimi
Sacramenti. Deinde
discooperit Calicem, genuflectit, colligit fragmenta, si quæ
sint, extergit Patenam super Calicem, interim dicens :
uid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi?
Cálicem
salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Laudans invocábo
Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.
Accipit Calicem manu dextera, et eo se signans,
dicit :
anguis Dómini
nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam.
Amen.
Et
sinistra supponens Patenam Calici, reverenter sumit totum
Sanguinem, cum particula. Quo sumpto, si qui sunt communicandi,
eos communicet, antequam se purificet.
Postea dicit :
uod
ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus : et de múnere
tem-poráli fiat nobis remédium sempi-térnum.
Interim porrigit Calicem ministro, qui infundit in eo parum
vini, quo se purificat : deinde prosequitur :
orpus
tuum, Dómine, quod súmpsi, et Sanguis quem potávi, adhaéreat viscéribus meis
: et præsta; ut in me non remáneat scélerum mácula,
quem pura et sancta refecérunt sacraménta : Qui vivis et regnas
in saécula sæculórum. Amen.
Abluit
et extergit digitos, ac sumit ablutionem : extergit os et Calicem,
quem, plicato Corporali, operit et collocat in Altari ut prius : deinde prosequitur Missam.
Dicto,
post ultimam Orationem,
V). Dóminus vobís-cum.
R).
Et cum spíritu tuo, dicit pro Missæ
qualitate, vel Ite, missa est,
vel
Benedicámus Dómino.
R).
Deo grátias.
In Missis
Defunctorum dicit :
V).
Requiéscant
in pace.
R).
Amen.
Dicto
Ite, missa est, vel
Benedicámus
Dómino, Sacerdos inclinat se ante
medium Altaris, et manibus junctis super illud, dicit secrete :
láceat tibi, sancta Trínitas, obséquium servitútis meæ
:
et præsta : ut sacrifícium, quod óculis tuæ majestátis indígnus
óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque, et ómnibus, pro
quibus illud óbtuli, sit, te miseránte, propitiábile.
Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
Deinde osculatur Altare : et elevatis oculis, extendens, elevans et
jungens
manus, caputque Cruci inclinans, dicit :
Benedícat vos omnípotens Deus,
et
versus ad populum, semel tantum benedicens, etiam in Missis
solemnibus, prosequitur :
Pater, et Fílius,
et Spíritus Sanctus.
R).
Amen.
In
Missa Pontificali ter benedicitur, ut in Pontificali habetur.
Deinde Sacerdos in cornu Evangelii, junctis manibus dicit :
V). Dóminus vobíscum.
R).
Et cum spíritu tuo.
Et
signans signo Crucis primum Altare, vel librum, deinde se in
fronte, ore, et pectore, dicit :
Inítium sancti
Evangélii se-
cúndum Joánnem
Vel
si aliud Evangelium legendum sit :
Sequéntia sancti Evangélii, etc.
R).
Glória tibi, Dómine.
Junctis
manibus prosequitur :
Joann.
1, 1-14
n princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per
ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum
est : in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum : et lux in ténebris
lucet, et té-nebræ eam non comprehendérunt. Fuit
homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes.
Hic venit in testimó-nium, ut testimónium perhibéret
de lúmine, ut ómnes créderent per illum. Non erat ille lux,
sed ut testimó-nium perhibéret de lúmine.
Erat lux vera,
quæ illúmi-nat ómnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In
mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum
non cognóvit. In própria vénit, et sui eum non recepérunt.
Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios
Dei fíeri, his qui crédunt in nómine ejus : qui non ex
sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte
viri, sed ex Deo nati sunt.
Genuflectit dicens
: Et Verbum caro factum est,
Et surgens prosequitur
: et habitávit in nobis; et vídimus glóriam ejus,
glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
R).
Deo grátias.
In Missis Defunctorum non datur benedictio, sed dicto Requiéscant in pace,
dicit : Pláceat tibi, sancta Trínitas;
deinde, osculato Altari, legit Evangelium sancti Joannis.
Finito Evangelio sancti
Joannis, discedens ab Altari, pro gratiarum actione dictur
Antiphonam Tríum puerórum,
cum reliquis, ut habetur in principio Missalis.