unavocevenetia.jpg

 

Missale Romanum > Commune Sanctorum > Commune Confessoris Pontificis

 

 

 

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Commune Martyrum Tempore Pascali

 

Pro Communi Confessorum Pontificum et non Pontificum, Doctorum, Ab­batum, Virginum et non Virginum, Dedicationis Ecclesiæ, et Festorum beatæ Mariæ Virginis, necnon in omnibus Missis votivis, nisi aliter suo loco note­tur, Tempore Paschali omnia dicuntur ut reliquo anni tempore, addito tamen duplici Allelúja ad Antiphonam Introitus et uno Allelúja in fine Offertorii et Communionis, ubi non habetur. Post Epistolam vero omittitur Graduale, et ejus loco dicuntur Allelúja cum suis Versibus, ut singulis locis notatur.

____________

 

 

Commune  CONFESSORIS  PONTIFICIS

 

I

Pro  CONFESSORE  PONTIFICE

Introitus                                                Eccli. 45, 30

S

Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum : ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum (T. P. allelúja, allelúja). Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David : et omnis mansuetúdinis ejus. V). Glória Patri. Státuit.

Oratio

D

A, quaésumus, omnípotens Deus : ut beáti N. Con­fessóris tui atque Pontíficis veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat, et salútem. Per Dómi­num.

Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20

E

Cce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus : et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit il­lum Dóminus créscere in plebem suam. Benedic­tiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis : conservávit illi misericórdiam suam : et invénit grátiam coram óculis Dómini. Ma­gnificávit eum in conspéctu regum : et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum : et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V). Ibid., 20. Non est in­véntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.

Allelúja, allelúja. V). Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Al­lelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V). Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. V). Glória et divítiæ in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V). Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Alle­lúja. V). Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum          Matth. 21, 9-19

I

N illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc : Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens : Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus : Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam : intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accé­perat, et ait : Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus : Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam : intra in gáudium dómini tui.

Offertorium. Ps. 88, 21-22. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum : manus enim mea auxiliábitur ei, et brácchium meum confortábit eum (T. P. allelúja).

Secreta

S

Ancti tui, quaésumus, Dómine, nos ubíque lætíficent : ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sen­tiámus. Per Dóminum.

Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam : ut det illis in témpore trítici mensúram (T. P. allelúja).

Postcommunio

P

Ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, de percép­tis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.

II

Pro  CONFESSORE  PONTIFICE

Altera Missa

Introitus                                              Ps. 131, 9-10

S

Acerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et Sancti tui exsúltent : propter David servum tuum, non avér­tas fáciem Christi tui (T. P. Allelúja, allelúja). Ps. ibid., 1. Meménto, Dómine, David : et omnis mansuetúdinis ejus. V). Glória Patri. Sacerdótes.

Oratio

E

Xáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis sollemnitáte deférimus : et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Hebraéos       Hebr. 7, 23-27

F

Ratres : Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére : Jesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sa­cerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest ac­cedéntes per semetípsum ad Deum : semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a pcccatóribus, et excélsior cælis factus : qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli : hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus Dóminus noster.

Graduale. Ps. 131, 16-17. Sacerdótes ejus índuam sa­lutári : et Sancti ejus exsultatióne exsultábunt. V). Illuc prodúcam cornu David : parávi lucérnam Christo meo.

Allelúja, allelúja. V). Ps. 109, 4. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum : Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V). Potens in terra erit semen ejus : generátio rectórum benedicétur. V). Glória et divítiæ in domo ejus : et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V). Ps. 109, 4. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum : Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. V). Ec­cli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum : sto­lam glóriæ índuit eum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum      Matth. 24, 42-47

I

N illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Vigiláte, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti : quia, qua nescítis hora, Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam, ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus (T. P. allelúja).

Secreta

S

Ancti N. Confessóris tui atque Pontíficis, quaésumus, Dómine, ánnua sollémnitas pietáti tuæ nos reddat ac­céptos : ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet. Per Dóminum.

Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem : amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum (T. P. allelúja).

Postcommunio

D

Eus, fidélium remunerátor animárum : præsta; ut beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis, cujus ve­nerándam celebrámus festivitátem, précibus indul­géntiam consequámur. Per Dóminum.

Item aliæ Epistolæ et alia Evangelia pro Confessore Pontifice :

Epistola Omnis póntifex, ut in Anniversario Electionis et Conse­crationis Episcopi infra. [↓]

Epistola Mementóte præpositórum, ut in Festo S. Nicolai Ep. et Conf., die 6 Decembris. [↑]

Evangelium Nemo lucérnam accéndit, ut in Festo S. Martini Ep. et Conf., die 11 Novembris. [↑]

Evangelium Vidéte, vigiláte, et oráte, ut in Anniversario Electio­nis et Consecrationis Episcopi. [↓]

 

 

Commune Doctorum

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Messa I. Vangelo latino-italiano pdf

Messa II. Vangelo latino-italiano pdf

 

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2015  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.