Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Commune  unius

AUT  plurium Summorum  Pontificum

 

   Introitus  

Joann. 21, 15-17

 

S

i díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas (T. P. allelúja, allelúja). Ps. 29, 1. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. V/. Glória Patri. Si díligis.

Pro uno Summo Pontifice

Oratio

G

regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et, per beátum N. (Mártyrem tuum atque) Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Si vero agenda sit Commemoratio alterius Summi Pontificis, dicitur sequens

Oratio

D

eus, qui Ecclésiam tuam in apostólicæ petræ soliditáte fundátam, ab infernárum éruis terróre portárum; præsta, quaésumus; ut, intercedénte beáto N. (Mártyre tuo atque) Summo Pontífice, in tua veritáte persístens, contínua securitáte muniátur. Per Dóminum.

Pro pluribus Summis Pontificibus

Oratio

G

regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et, per beátos N. et N. (Mártyres tuos atque) Summos Pontífices, perpétua protectióne custódi; quos totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastóres. Per Dóminum.

Si vero agenda sit Commemoratio aliorum Summorum Pontificum, dicitur sequens

Oratio

D

eus, qui Ecclésiam tuam in apostólicæ petræ soliditáte fundátam, ab infernárum éruis terróre portárum; præsta, quaésumus; ut, intercedéntibus beátis N. et N. (Mártyribus tuis atque) Summis Pontíficibus, in tua veritáte persístens, contínua securitáte muniátur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
I Petr. 5, 1-4 et 10-11

C

aríssimi : Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor : páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in saécula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 106, 32, 31. Exáltent eum in Ecclésia plebis : et in cáthedra seniórum laudent eum. V/. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.

Allelúja, allelúja. V/. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 39, 10-11. Annuntiávi justitíam tuam in Ecclésia magna, ecce lábia mea non prohibébo : Dómine, tu scisti. V/. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo : veritátem tuam, et salutáre tuum dixi. V/. Non abscóndi misericórdiam tuam, et veritátem tuam a concílio multo.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja. V/. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum        Matth. 16, 13-19

I

n illo témpore : Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens : Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt : Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit : Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei : Beátus es, Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis : et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.  

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo : ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes (T. P. allelúja).

Secreta

O

blátis munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Pro Commemoratione alterius Summi Pontificis (vel aliorum Summorum Pontificum)

Secreta

M

únera quæ tibi, Dómine, lætántes offérimus, súscipe benígnus, et præsta : ut, intercedénte beáto N. (intercedéntibus beátis N. et N.) Ecclésia tua et fídei integritáte lætétur, et témporum tranquillitáte semper exúltet. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam (T. P. allelúja).

Postcommunio

R

efectióne sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam : ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Pro Commemoratione alterius Summi Pontificis

Postcommunio

M

ultíplica, quaésumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti : ut beáti N. (Mártyris tui atque) Summi Pontíficis deprecatíone, nec pastóri obediéntia gregis, nec gregi desit cura pastóris. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum.

Pro Commemoratione aliorum Summorum Pontificum

Postcommunio

M

ultíplica, quaésumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti : ut beátorum N. et  N. (Mártyrum tuórum atque) Summórum Pontíficum deprecatíóne, nec pastóri obediéntia gregis, nec gregi desit cura pastóris. Per Dóminum.

_______________

 

In Vigilia Apostolorum | Commune unius aut plurium Summorum Pontificum | Commune unius Martyris extra Tempus Paschale | Commune plurimorum Martyrum extra Tempus Paschale | Commune Martyrum Tempore Paschali | Commune Confessoris Pontificis  | Commune Doctorum | Commune Confessoris non Pontificis | Commune Abbatum | Commune Virginum | Commune non Virginum | Commune Dedicationis Ecclesiæ | Commune Festorum B. Mariæ Virginis | Missæ de sancta Maria in Sabbato

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve