Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

COMMUNE   SANCTORUM

______

IN   VIGILIIS   APOSTOLORUM

   Introitus  

Ps. 51, 10 et 11

 

E

go autem, sicut olíva fructífera in domo Dómini, sperávi in misericórdia Dei mei : et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est ante conspéctum sanctórum tuórum. Ps. ibid., 3. Quid gloriáris in malítia : qui potens es in iniquitáte? V/. Glória Patri. Ego.

Non dicitur Glória in excélsis.

Oratio

D

a, quaésumus, omnípotens Deus : ut beáti N. Apóstoli tui, quam prævenímus, veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat et salútem. Per Dóminum.

Si tamen præcedens Oratio dicta jam fuerit in Missa vel Commemoratione de Communi Confessoris Pontificis, tunc dicatur sequens

Oratio

Q

uaésumus, omnípotens Deus : ut beátus N. Apóstolus, cujus prævenímus festivitátem, tuum pro nobis implóret auxílium; ut, a nostris reátibus absolúti, a cunctis étiam perículis eruámur. Per Dóminum.

Deinde, juxta Rubricas, dicuntur 2ª et 3ª Oratio pro Vigiliis assignatæ.

Léctio  libri Sapiéntiæ
Eccli. 44, 25-27; 45, 2-4 et 6-9

B

enedíctio Dómini super caput justi. Ideo dedit illi Dóminus hereditátem, et divísit illi partem in tríbubus duódecim : et invénit grátiam in conspéctu omnis carnis. Et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ, et excélsum fecit illum. Státuit ei testaméntum ætérnum, et circumcínxit eum zona justítiæ : et índuit eum Dóminus corónam glóriæ.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.  V/. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem         Joann. 15, 12-16

I

n illo témpore : Dixit Jesu discípulis suis : Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos : quia servus nescit, quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos : quia ómnia, quæcúmque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis : sed ego elégi vos, et posui vos, ut eátis, et fructum afferátis : et fructus vester maneat : ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.  

Offertorium. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum : et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.

Secreta

A

postólici reveréntia cúlminis offeréntes tibi sacra mystéria, Dómine, quaésumus, ut beáti N. Apóstoli tui suffrágiis, cujus natalícia prævenímus; plebs tua semper et sua vota deprómat, et desideráta percípiat. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra notatur.

Communio. Ps. 20, 6. Magna est glória ejus in salutári tuo : glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.

Postcommunio

S

ancti Apóstoli tui N., quaésumus, Dómine, supplicatióne placátus : et veniam nobis tríbue, et remédia sempitérna concéde. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra notatur.

_______________

In singulis Communibus Epistolæ et Evangelia, quæ habentur sive in ipsis Missis sive ad calcem totius Communis, sumi possunt in qualibet Missa de eodem Communi, dummodo tamen certa Missa, dicenda in casu prouti jacet, vel certa Epistola aut certum Evangelium in Missali non fuerint assignata.

_______________

 

In Vigilia Apostolorum | Commune unius aut plurium Summorum Pontificum | Commune unius Martyris extra Tempus Paschale | Commune plurimorum Martyrum extra Tempus Paschale | Commune Martyrum Tempore Paschali | Commune Confessoris Pontificis  | Commune Doctorum | Commune Confessoris non Pontificis | Commune Abbatum | Commune Virginum | Commune non Virginum | Commune Dedicationis Ecclesiæ | Commune Festorum B. Mariæ Virginis | Missæ de sancta Maria in Sabbato

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve