Missale Romanum > Rubricae > Breve Clementis PP. VIII Cum sanctissimum

 

 

Bulla Pii PP. V Quo primum

CLEMENS   PAPA   VIII

AD   PERPETUAM   REI    MEMORIAM

 

C

 um sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum, quo Nos Christus Dominus sacri sui Corporis participes effecit, atque apud Nos usque ad consummationem sæculi permanere decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur; sane omnino conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque officii et ritus observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio utamur. Quod cum Romani Pontifices prædecessores Nostri semper optarint, atque in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale Romanum ex Decreto sacri Concilii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam restitui, Romæque imprimi curavit. Qui etsi multis propositis pœnis severissime caverit, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur; tamen, progressu temporis, sive typographorum, sive aliorum temeritas et audacia effecit, ut multi in ea quæ his proximi annis excusa sunt Missalia, errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quæ etiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua omnes fere Missarum Introitus, et quæ dicuntur Gradualia et Offertoria accepta sunt, omnino sublata est : Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in Missæ sollemnis prælectus est, multi in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa, ac prorsus insolita præfixa initia; prima denique passim pro arbitrio immutata sint : cujus rei prætextus fuisse videtur, ut omnia ad præscriptum sacrorum Bibliorum Vulgatæ editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate, atque Apostulica Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod Nos animadvertentes, pro Nostra pastorali sollicitudine, qua omnibus in rebus, ac præcipue in sacris Ecclesiæ ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et conservare, primum prædicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et abrogari, eorumque usum in celebratione Missarum interdici jussimus, nisi ad præscriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur : deinde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus in sacris Litteris versati, et ecclesiasticæ antiquitatis peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam maxime emendatam formam restituendi susciperent; qui pro sua erga Nos fide et in Romanam Ecclesiam pietate et studio, adhibitis etiam aliis rerum ecclesiasticarum peritis et eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque præterea libris, qui ad eam rem opportuni videbantur, accurate perquisitis et diligenter inspectis, Missale Romanum suæ integritati restituere, ac ipsius Pii V et eorum qui ab eo delecti fuerant, laborem et diligentiam confirmare et comprobare curarunt. Verum in eo munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligenti librorum antiquorum collatione in meliorem formam redacta, et in regulis et rubricis aliqua uberius et clarius expressa sint, quæ tamen ex illorum principiis et fundamentis quasi deducta, illorum sensum imitati potius, et supplere, quam aliquid novi afferre videantur. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum, in Nostra Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem utilitatem publicari jussimus. Ut autem illius usus in omnibus Christiani Orbis partibus, perpetuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe Nostra in eadem Typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus : extra Urbem vero juxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege imprimi posse permittimus, ut nimirun typographis quibuscumque illud imprimere volentibus, id facere liceat, requisita tamen prius et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum hæreticæ pravitati in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia; alioquin, si absque hujusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de cetero ipsi imprimere, aut bibliopolæ vendere præsumpserint, typographi et bibliopolæ extra Statum Nostrum Ecclesiasticum existentes, exconimunicationis latæ sententiæ, a qua, nisi a Romano Pontifice, preterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Cameræ prædictæ applicandorum, pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominus eorundem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum ubique locorum et gentium sub eisdem pœnis perpetuo interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito et nunc impresso, diligentissime conferant, nec in illo aliquid addi vel detrahi permittant, nec in præmissis, prætextu incuriæ typographorum, aut non factæ per correctores vel alios ab ipsis forsitan deputandos diligentiæ, se aliquo modo excusare, quodque in infrascriptas pœnas non incurrerint, allegare valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur : cuis licentiæ copia initio, vel in calce cujusque Misali semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda; Antistites autem et Ordinarii locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ; eorum vero Vicarii, privationis similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda, ac præterea excommunicationis absque alia declaratione, ut præfertur, pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem Missalia hactenus imprrssa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis quæ auctoritate Nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt), ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque typographis hactenus per Nos seu Romanos Pontifices prædecessores Nostros, Missale prædictum Pii V imprimendi concessis, quæ per præsentes expresse revocamus, et revocata esse volumus : necnon constitutionibus et ordinationibus Apotolicis, generalibus vel specialibus, in contrarium præmissorum quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica et expressa mentio habenda esset, tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut præsentium transumptis, etiam impressis vel manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides haberetur, quæ ipsis præsentibus haberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud sanctum Marcum sub anulo Piscatoris, die VII Julii MDCIV, Pontificatus Nostri anno xiii.

                                                     M. Vestrius Barbianus.

Breve Urbani PP. VIII Si quid est

 

 

 

Ad principium

Ad Missale Romanum


Scribe | Ad paginam principalem

© 2001 - 2012 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.