Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
III
In Anniversario
Defunctorum
R
équiem ætérnam dona eis Dómine : et lux perpétua lúceat eis. Ps. 64, 2-3. Te decet hymnus Deus in Sion; et tibi reddétur votum in Jerúsalem : exáudi oratiónem meam; ad te omnis caro véniet. Réquiem.
Oratio
D
eus indulgentiárum Dómine : da ánimæ fámuli tui N. (fámulæ tuæ N., vel animábus famulórum famularúmque tuárum), cujus (quorum) anniversárium depositiónis diem commemorámus, refrigérii sedem, quiétis beatitúdinem et lúminis claritátem. Per Dóminum nostrum.
Lectio libri Machabæórum
II Mach. 12, 43-46
I
n diébus illis : Vir fortíssimus Judas, facta collatióne, duódecim míllia drachmas argénti misit Jerosólimam, offérri pro peccátis mortuórum sacrifícium, bene et religióse de resurrectióne cógitans (nisi enim eos, qui cecíderant, resurrectúros speráret, supérfluum viderétur, et vanum oráre pro mórtuis) : et quia considerábat quod hi, qui cum pietáte dormitiónem accéperant, óptimam habérent repósitam grátiam. Sancta ergo, et salúbris est cogitátio pro defúnctis exoráre, ut a peccátis solvántur.
Graduale. IV Esdr. 2, 34 et 35. Réquiem ætérnam dona eis Dómine : et lux perpétua luceat eis. V/. Ps. 111, 7. In memória ætérna erit justus : ab auditióne mala non timébit.
Tractus. Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium defunctórum ab omni vínculo delictórum. V/. Et grátia tua illis succurénte, mereántur evádere iudícium ultiónis. V/. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.
Sequentia
D
ies iræ, dies illa,
Solvet sæclum in favílla :
Teste David cum Sibýlla.Quantus tremor est futúrus,
Quando judex est ventúrus,
Cuncta stricte discussúrus!Tuba mirum spargens sonum
Per sepúlcra regiónum,
Coget omnes ante thronum,Mors stupébit, et natúra,
Cum resúrget creatúra,
Judicánti responsúra.Liber scriptus proferétur,
In quo totum continétur,
Unde mundus judicétur.Judex ergo cum sedébit,
Quidquid latet, apparébit :
Nil inúltum remanébit.Quid sum miser tunc dictúrus?
Quem patrónum rogatúrus,
Cum vix justus sit secúrus?Rex treméndæ majestátis,
Qui salvándos salvas gratis,
Salva me, fons pietátis,Recordáre, Jesu pie,
Quod sum causa tuæ viæ :
Ne me perdas illa die.Quærens me, sedísti lassus :
Redemísti Crucem passus :
Tantus labor non sit cassus.Juste judex ultiónis,
Donum fac remissiónis
Ante diem ratiónis.Ingemísco, tamquam reus :
Culpa rubet vultus meus :
Supplicánti parce, Deus.Qui Maríam absolvísti,
Et latrónem exaudísti,
Mihi quoque spem dedísti.Preces meæ non sunt dignæ :
Sed tu bonus fac benígne,
Ne perénni cremer igne.Inter oves locum præsta,
Et ab hædis me sequéstra,
Státuens in parte dextra.Confutátis maledíctis,
Flammis ácribus addíctis :
Voca me cum benedíctis.Oro supplex, et acclínis,
Cor contrítum quasi cinis :
Gere curam mei finis.Lacrimósa dies illa,
Qua resúrget ex favílla,
judicándus homo reus :Huic ergo parce, Deus :
Pie Jesu Dómine,
Dona eis réquiem. Amen.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 6, 37-40
I
n illo témpore : Dixit Jesus turbis Judæórum : Omne, quod dat mihi Pater, ad me véniet : et eum, qui venit ad me, non ejíciam foras : quia descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem ejus, qui misit me. Hæc est autem volúntas ejus, qui misit me, Patris : ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resúscitem illud in novíssimo die. Hæc est autem volúntas Patris mei, qui misit me : ut omnis, qui videt Fílium, et credit in eum, hábeat vitam ætérnam, et ego resuscitábo eum in novíssimo die.
Offertorium. Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni, et de profúndo lacu : líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum; sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam : * Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus. V/. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus : tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus : fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam. Quam olim Abrahæ promisísti, et sémini ejus.
Secreta
P
ropitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, pro ánima fámuli tui N. (fámulæ tuæ N., vel animábus famulórum famularúmque tuárum), cujus (quorum) hódie ánnua dies ágitur : pro qua (quibus) tibi offérimus sacrifícium laudis; ut eam (eas) Sanctórum tuórum consórtio sociáre dignéris. Per Dóminum.
Præfatio Defunctorum.
Communio. IV Esdr. 2, 34 et 35. Lux ætérna lúceat eis, Dómine : * Cum Sanctis tuis in ætérnum : quia pius es. V/. Réquiem ætérnam dona eis, Dómine : et lux perpétua lúceat eis. Cum Sanctis tuis in ætérnum : quia pius es.
Postcommunio
P
raésta, quaésumus, Dómine : ut ánima fámuli tui N. (fámulæ tuæ N., vel ánimæ famulórum famularúmque tuárum), cujus (quorum) anniversárium depositiónis diem commemorámus; his purgáta (purgátæ) sacrificiis, indulgéntiam páriter et réquiem cápiat (cápiant) sempitérnam. Per Dóminum.
_______________
In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum | In die Obitus seu Depositionis Defuncti | In Anniversario Defunctorum | In Missis quotidianis Defunctorum | Orationes diversæ pro Defunctis | Absolutio super Feretrum | Absolutio super Tumulum
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve