Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Dominica tertia
post Epiphaniam
Semiduplex
A
doráte Deum, omnes Angeli ejus : audívit, et lætáta est Sion : et exsultavérunt fíliæ Judae. Ps. ibid., 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra : læténtur ínsulæ multæ. V/. Glória Patri. Adoráte.
Oratio
O
mnípotens sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice : atque ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.
Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut post diem 29 Decembris supra.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános Rom. 12, 16-21
F
ratres : Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos : nulli malum pro malo reddéntes : providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes : Non vosmetípsos defendéntes, caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindícta : ego retríbuam, dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Graduale. Ps. 101, 16-17. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V/. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 96, 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 8, 1-13
I
n illo témpore : Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ : et ecce leprósus véniens, adorábat eum, dicens : Dómine, si vis, potes me mundáre. Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens : Volo. Mundáre. Et conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi Jesus : Vide, némini díxeris : sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod præcépit Móyses, in testimónium illis. Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens : Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus : Ego véniam, et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait : Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic : Vade, et vadit : et álii : Veni, et venit; et servo meo : Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit : Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælórum : fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres : ibi erit fletus, et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni : Vade, et sicut credídisti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.
Credo.
Offertorium. Ps. 117, 16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me : non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Secreta
H
æc hóstia, Dómine, quaésumus, emúndet nostra delícta : et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra.
Præfatio de Ssma Trinitate.
Communio. Luc. 4, 22. Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.
Postcommunio
Q
uos tantis, Dómine, largíris uti mystériis : quaésumus; ut efféctibus nos eórum veráciter aptáre dignéris. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra.
______________________________________________________________
¶ A die 3 Februarii usque ad Feriam Tertiam post Quinquagesimam inclusive, in omnibus Missis ritus semiduplicis vel simplicis, tam de Tempore quam de Sanctis, et in Missis votivis, quæ pro re gravi et publica simul causa non sint, nisi facta fuerit Commemoratio Duplicis, vel cujuslibet Vigiliæ, vel Octavæ, vel sanctae Mariæ in Sabbato, aut Missa fuerit de beata Maria Virgine, vel de aliqua Vigilia vel Octava, vel de Omnibus Sanctis, post Commemorationes forte occurrentes, dicuntur Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, nempe 2ª ad poscenda sufragia Sanctorum A cunctis, 3ª ad libitum eligenda. Et in eadem Oratione A cunctis, sicut et in ejus Postcommunione, ad litteram N. exprimitur nomen Titularis propriæ Ecclesiæ, dummodo Titulus non sit Persona divina, vel Mysterium Domini aut de ipso Titulo non dicatur Missa aut facta non sit Commemoratio, aut illius nomen non sit in eadem Oratione A cunctis expressum; ac nomina sanctorum Angelorum et sancti Joannis Baptistæ, si Titulares fuerint, præponuntur nomini sancti Joseph. In hisce autem omnibus casibus omittuntur verba atque beáto N. Si vero Missa vel Commemoratio fuerit de sancto Joseph aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, in Oratione et Postcommunione omittuntur verba quæ eos respiciunt.
2ª ad poscenda suffragia Sanctorum
A
cunctis nos, quaésumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis : et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genetríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte. (Per eúndem Dóminum.)
2ª ad poscenda suffragia sSnctorum
E
xáudi nos, Deus, salutáris noster : ut, per hujus sacraménti virtútem, a cunctis nos mentis et córporis hóstibus tueáris; grátiam tríbuens in præsénti, et glóriam in futúro. (Per Dóminum.)
3ª ad libitum eligenda.
2ª ad poscenda suffragia Sanctorum
M
undet et múniat nos, quaésumus, Dómine, divíni sacraménti munus oblátum : et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expedítos. (Per eúndem Dóminum.)
3ª ad libitum eligenda.
¶ In Vigiliis autem, infra Octavas tam privilegiatas quam communes, et in diebus Octavis simplicibus per idem Tempus occurrentibus, loco earundem Orationum, dicitur, juxta Rubricas, 2ª Oratio de sancta Maria Concéde, ex Missa de Communi infra, 3ª contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa infra. Si tamen Vigilia aut Octava fuerit de beata Maria Virgine, sicut et in Missis ejusdem beátæ Maríæ Virginis, et in Missis in quibus de ea facta sit Commemoratio, necnon in Missa votiva de Omnibus Sanctis, loco Orationis Concéde, dicitur Oratio de Spiritu Sancto infra.
_______________
IN NATIVITATE DOMINI | S. Stephani Protomartyris | S. Joannis Ap. et Ev. | Ss. Innocentium Martyrum | Dominica infra Octavam Nativitatis | S. Thomæ Ep. et Mart. | De Sexta Die infra Octavam Nativitatis | S. Silvestri I Papæ et Conf. | In Circumcisione Domini | Sanctissimi Nominis Jesu | In Oct. S. Stephani Protomartyris | In Oct. S. Joannis Ap. et Ev. | In Oct. Ss. Innocentium Martyrum | In Vigilia Epiphaniæ | Pro S. Telesphoro Papa et Mart. | In Epiphania Domini | Sanctæ Familiæ Jesu, Mariæ, Joseph | Dominica infra Oct. Epiphaniæ | Pro S. Hygino Papa et Mart. | In Octava Epiphaniæ | Dominica Secunda post Epiphaniam | Dominica Tertia post Epiphaniam | Dominica Quarta post Epiphaniam | Dominica Quinta post Epiphaniam | Dominica Sexta post Epiphaniam
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve