Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica  quinta

post  Epiphaniam

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 96, 7-8

 

A

doráte Deum, omnes Angeli ejus: audívit, et lætáta est Sion: et exsultavérunt fíliæ Judae. Ps. ibid., 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ.  V/. Glória Patri. Adoráte.

Oratio

F

amíliam tuam, quaésumus, Dómine, contínua pietáte custódi : ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, 2ª A cunctis supra, 3ª ad libitum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Colossénses      Col. 3, 12-17

F

ratres : Indúite vos sicut elécti Dei, sancti, et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam : supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsum áliquem habet querélam : sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis : et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore : et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis, et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo et Patri per Jesum Christum Dóminum nostrum.

Graduale. Ps. 101, 16-17. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. V/. Quóniam ædificávit Dóminus Sion, et vidébitur in majestáte sua.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 96, 1. Dóminus regnávit, exsúltet terra: læténtur ínsulæ multæ. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum        Matth. 13, 24-30

I

n illo témpore : Dixit Jesus turbis parábolam hanc : Símile factum est regnum cælórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Cum autem dormírent hómines, venit inimícus ejus, et superseminávit zizánia in médio trítici, et ábiit. Cum autem crevísset herba, et fructum fecísset, tunc apparuérunt et zizánia. Accedéntes autem servi patrisfamílias, dixérunt ei : Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo? Unde ergo habet zizánia? Et ait illis : Inimícus homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei : Vis, imus, et collígimus ea? Et ait : Non : ne forte colligéntes zizánia, eradicétis simul cum eis et tríticum. Sínite útraque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus : Collígite primum zizánia, et alligáte ea in fascículos ad comburéndum, tríticum autem congregáte in hórreum meum.   Italiano

Credo.

Offertorium. Ps. 117, 16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me : non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

Secreta

H

óstias tibi, Dómine, placatiónis offérimus : ut et delícta nostra miserátus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Luc. 4, 22. Mirabántur omnes de his, quæ procedébant de ore Dei.

Postcommunio

Q

uaésumus, omnípotens Deus : ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

IN NATIVITATE DOMINIS. Stephani Protomartyris | S. Joannis Ap. et Ev. | Ss. Innocentium Martyrum | Dominica infra Octavam Nativitatis | S. Thomæ Ep. et Mart. | De Sexta Die infra Octavam Nativitatis | S. Silvestri I Papæ et Conf. | In Circumcisione Domini | Sanctissimi Nominis Jesu | In Oct. S. Stephani Protomartyris | In Oct. S. Joannis Ap. et Ev. | In Oct. Ss. Innocentium Martyrum | In Vigilia Epiphaniæ | Pro S. Telesphoro Papa et Mart. | In Epiphania Domini | Sanctæ Familiæ Jesu, Mariæ, Joseph | Dominica infra Oct. Epiphaniæ | Pro S. Hygino Papa et Mart. | In Octava Epiphaniæ | Dominica Secunda post Epiphaniam | Dominica Tertia post Epiphaniam | Dominica Quarta post Epiphaniam | Dominica Quinta post Epiphaniam | Dominica Sexta post Epiphaniam

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve