Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
sabbato in albis
Semiduplex
Statio ad S. Joannem in Laterano
E
dúxit Dóminus pópulum suum in exsultatióne, allelúja : et eléctos suos in lætítia, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1. Confitémini Dómino et invocáte nomen ejus : annuntiáte inter gentes ópera ejus. V/. Glória Patri. Edúxit.
Oratio
C
oncéde, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui festa paschália venerándo égimus, per hæc contíngere ad gáudia ætérna mereámur. Per Dóminum.
Altera Oratio, ut supra.
Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
I Petr. 2, 1-10
C
aríssimi : Deponéntes ígitur omnem malítiam, et omnem dolum, et simulatiónes, et invídias, et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationábile, sine dolo lac concupíscite : ut in eo crescátis in salútem : si tamen gustástis, quóniam dulcis est Dóminus. Ad quem accedéntes lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum et honorificátum : et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Jesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra : Ecce, pono in Sion lápidem summum angulárem, eléctum, pretiósum : et qui credíderit in eum, non confundátur. Vobis igitur honor credéntibus : non credéntibus autem lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli, et lapis offensiónis, et petra scándali his, qui offéndunt verbo, nec credunt in quo et pósiti sunt. Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis : ut virtútes annuntiétis ejus, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum. Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei : qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.
¶ Ab hac die usque ad Sabbatum Quatuor Temporum Pentecostes inclusive, in omnibus Missis, non dicitur Graduale, sed quatuor Allelúja cum duobus Versibus, ordine infrascripto; in Missa tamen Rogationum, in Vigilia Pentecostes et post quamlibet Lectionem in Sabbato Quatuor Temporum ejusdem, unum Allelúja dicitur cum unico Versu.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 117, 24. Hæc dies, quam fecit Dóminus : exsultémus et lætémur in ea. Allelúja, V/. Ps. 112. 1. Laudáte, pueri, Dóminum, laudáte nomen Dómini.
V
íctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus redémit oves : Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo : dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis : et glóriam vidi resurgéntis. Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea : præcédet vos in Galilaéam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere : tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 20, 1-9
I
n illo témpore : Una sábbati, Maria Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum : et vidit lápidem sublátum a monuménto. Cucúrrit ergo, et venit ad Simónem Petrum, et ad álium discípulum, quem amábat Jesus, et dicit illis : Tulérunt Dóminum de monuménto, et nescímus, ubi posuérunt eum. Exiit ergo Petrus et ille álius discípulus, et venérunt ad monuméntum. Currébant autem duo simul, et ille álius discípulus præcucúrrit cítius Petro, et venit primus ad monuméntum. Et cum se inclinásset, vidit pósita linteámina, non tamen introívit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introívit in monuméntum, et vidit linteámina pósita, et sudárium, quod fúerat super caput ejus, non cum linteamínibus pósitum, sed separátim involútum in unum locum. Tunc ergo introívit et ille discípulus, qui vénerat primus ad monuméntum : et vidit et crédidit : nondum enim sciébant Scriptúram, quia oportébat eum a mórtuis resúrgere.
Credo.
Offertorium. Ps. 117, 26-27. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini : benedíximus vobis de domo Dómini : Deus Dóminus, et illúxit nobis, allelúja, allelúja.
Secreta
C
oncéde, quaésumus, Dómine, semper nos per hæc mystéria paschália gratulári : ut contínua nostræ reparatiónis operátio perpétuæ nobis fat causa lætítiæ. Per Dóminum.
Altera Secreta, ut supra.
Præfatio, Communicantes et Hanc ígitur, ut in die Paschæ supra.
Communio. Gal. 3, 27. Omnes, qui in Christo baptizáti estis, Christum induístis, allelúja.
Postcommunio
R
edemptiónis nostræ múnere vegetáti, quaésumus, Dómine : ut, hoc perpétuæ salútis auxílio, fides semper vera profíciat. Per Dóminum.
Altera Postcommunio, ut supra.__________________________________________
¶ Tempore Paschali, a Dominica in Albis usque ad Feriam Sextam post Octavam Ascensionis inclusive, quando dicendæ sint, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, etiam infra Octavas, erunt sequentes, excepta tamen 2ª Oratione, quæ in Missis de beata Maria Virgine, et in iis, in quibus de eadem ft Commemoratio, necnon in Missa votiva de Omnibus Sanctis, dicitur de Spiritu Sancto infra.
2ª de S. Maria
C
oncéde nos fámulos tuos, quaésumus, Dómine Deus, perpétua mentis et corporis sanitáte gaudére : et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia. (Per Dóminum.)
3ª contra persecutores Ecclesiæ
E
cclésiæ tuæ, quaésumus, Dómine, preces placátus admítte : ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum.
vel pro Papa
D
eus, ómnium fidélium pastor et rector, fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, propítius réspice : da ei, quaésumus, verbo et exémplo, quibus præest, profícere; ut ad vitam, una cum grege sibi crédito, pervéniat sempitérnam. Per Dóminum.
2ª de S. Maria
T
ua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. (Per Dóminum.)
3ª contra persecutores Ecclesiæ
P
rótege nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes : ut, divínis rebus inhæréntes, et córpore tibi famulémur et mente. Per Dóminum.
vel pro Papa
O
blátis, quaésumus, Dómine, placáre munéribus : et fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, assídua protectióne gubérna. Per Dóminum.
2ª de S. Maria
S
umptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis : da, quaésumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. (Per Dóminum.)
3ª contra persecutores Ecclesiæ
Q
uaésumus, Dómine, Deus noster : ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dóminum.
vel pro Papa
H
æc nos, quaésumus, Dómine, divíni sacraménti percéptio prótegat : et fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti; una cum commísso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.
_______________
DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve