Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

in   litaniis   majoribus

et   minoribus

In Litaniis majoribus in Festo S. Marci Evangelistæ, vel, si hoc Festum in diem Paschæ inciderit, Feria III sequenti, Statio ad S. Petrum. Et in minoribus ante Ascensionem : Feria II Rogationum, Statio ad S. Mariam majorem; Feria III, Statio ad S. Joannem in Laterano; Feria IV, Statio ad S. Petrum.

In Litaniis tam majoribus quam minoribus, si facienda sit Processio, canitur ad Processionem sequens Missa, sine Commemoratione Officii diei, juxta Rubricas, et absque Credo, etiam in Dominica; non omissa tamen in Choro Missa conventuali de Officio Duplici I vel II classis, quod ea die celebretur, aut de occurrenti Octava Paschæ. Si tamen in ecclesia habeatur unica Missa, ad Processionem dicitur quidem Missa de Rogationibus, sed in ea fit Commemoratio Officii ea die celebrati; si tamen Officium fuerit Duplex I classis, in casu dicitur Missa de die cum Commemoratione de Rogationibus.

Feria autem Secunda Rogationum, si Officium fuerit de Feria aut de die infra Octavam communem, etiam si non fiat Processio, dicitur pariter sequens Missa conventualis; secus, si Officium fuerit de Officio Duplici vel de Festo Semiduplici, dicuntur duæ Missæ conventuales. Missæ autem privatæ ad libitum dici possunt de Officio diei, vel de Feria, juxta Rubricas.

Feria vero Tertia, si Officium fuerit de Feria, pariter sequens dicitur Missa sine Glória in excélsis, quamvis ad Matutinum dictum sit Te Deum; si autem Officium fuerit de Festo, etiam Simplici, Missa dicitur de eo, cum Commemoratione Rogationum; sed si fiat Processio, serventur Rubricæ.

Idem servatur quoad Commemoratiónem de Rogationibus Feria Quarta in Vigilia Ascensionis; sed in ea non dicitur Missa de Rogationibus nisi ad Processionem, ut supra.

In omnibus autem Litaniarum diebus semper fit Commemoratio Rogationum in omnibus Missis privatis quæ non sint Defunctorum; et etiam in Missis sollemnibus vel cantatis, nisi celebretur Missa in cantu vel conventualis de Rogationibus.

   Introitus  

Ps. 17, 7

 

E

xaudívit de templo sancto suo vocem meam, allelúja : et clamor meus in conspectu ejus, introívit in aures ejus, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2-3. Díligam te, Dómine, virtus mea : Dóminus firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus. V/. Glória Patri. Exaudívit.

In hac Missa non dicitur Glória in excélsis, neque Credo.

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui in afflictióne nostra de tua pietáte confídimus; contra advérsa ómnia, tua semper protectióne muniámur. Per Dóminum.

Et dicuntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra ante Missam Dominicæ in Albis. Sed infra Octavam Paschæ dicitur tantum Oratio contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa, ibid.

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac. 5, 16-20

C

aríssimi : Confitémini altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem, ut salvémini : multum enim valet deprecátio justi assídua. Elías homo erat símilis nobis passíbilis : et oratióne orávit, ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum orávit : et cælum dedit plúviam et terra dedit fructum suum. Fratres mei, si quis ex vobis erráverit a veritáte et convérterit quis eum : scire debet, quóniam, qui convérti fécerit peccatórem ab erróre viæ suæ, salvábit ánimam ejus a morte, et opériet multitúdinem peccatórum.

Allelúja. V/. Ps. 117, 1. Confitémini Dómino, quóniam bonus : quóniam in saéculum misericórdia ejus.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam
          Luc. 11, 5-13

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Quis vestrum habébit amícum, et íbit ad illum média nocte, et dicet illi : Amíce, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo quod ponam ante illum : et ille deíntus respóndens, dicat : Noli mihi moléstus esse, jam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli, non possum súrgere et dare tibi. Et si ille perseveráverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amícus ejus sit, propter improbitátem tamen ejus surget et dabit illi, quotquot habet necessários. Et ego dico vobis : Pétite, et dábitur vobis : quaérite, et inveniétis : pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim, qui petit, áccipit : et qui quærit, invénit : et pulsánti aperiétur, Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lápidem dabit illi? Aut piscem : numquid pro pisce serpéntem dabit illi? Aut si petíerit ovum : numquid pórriget illi scorpiónem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris : quanto magis Pater vester de cælo dabit spíritum bonum peténtibus se?

Offertorium. Ps. 108, 30-31. Confitébor Dómino nimis in ore meo : et in médio multórum laudábo eum, qui ástitit a dextris páuperis : ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam, allelúja.

Secreta

H

æc múnera, quaésumus, Dómine, et víncula nostræ pravitátis absólvant, et tuæ nobis misericórdiæ dona concílient. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio Paschalis, juxta Rubricas.

Communio. Luc. 11, 9-10. Petite, et accipiétis : quaérite, et inveniétis : pulsáte, et aperiétur vobis : omnis enim qui ptit, áccipit : et qui quærit, invénit : et pulsánti aperiétur, allelúja.

Postcommunio

V

ota nostra, quaésumus, Dómine, pio favóre proséquere : ut, dum dona tua in tribulatióne percípimus, de consolatióne nostra in tuo amóre crescámus. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve