Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

dominica  quinta

post  pascha

Semiduplex

Introitus                                               Ps. 48, 20

V

ocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja : annuntiáte usque ad extrémum terræ : liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja. Ps. 65, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus : date glóriam laudi ejus. V). Glória Patri. Vocem.

Oratio

D

eus, a quo bona cuncta procédunt, largíre supplícibus tuis : ut cogitémus, te inspiránte, quæ recta sunt; et, te gubernánte, éadem faciámus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra ante Missam Dominicæ in Albis.

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac. 1, 22-27

C

aríssimi : Estóte factóres verbi, et non auditóres tantum : falléntes vosmetípsos. Quia si quis audítor est verbi et non factor : hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo : considerávit enim se et ábiit, et statim oblítus est, qualis fúerit. Qui autem perspéxerit in legem perféctam libertátis et permánserit in ea, non audítor obliviósus factus, sed factor óperis : hic beátus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relígio. Relígio munda et immaculáta apud Deum et Patrem hæc est : Visitáre pupíllos et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc saéculo.

Allelúja, allelúja. V). Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos redémit sánguine suo. Allelúja. V). Joann. 16, 28. Exívi a Patre, et veni in mundum : íterum relínquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem          Joann. 16, 23-30

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Amen, amen, dico vobis : si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Usque modo non petístis quidquam in nómine meo : Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum. Hæc in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora, cum jam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis. In illo die in nómine meo petétis : et non dico vobis, quia ego rogábo Patrem de vobis : ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidístis quia ego a Deo exívi. Exívi a Patre et veni in mundum : íterum relínquo mundum et vado ad Patrem. Dicunt ei discípuli ejus : Ecce, nunc palam loquéris et provérbium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis ómnia et non opus est tibi, ut quis te intérroget : in hoc crédimus, quia a Deo exísti.

Credo.

Offertorium. Ps. 62, 8-9 et 20. Benedícite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudíte vocem laudis ejus : qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos : benedíctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja.

Secreta

S

úscipe, Dómine, fidélium preces cum oblatiónibus hostiárum : ut, per hæc piæ devotiónis offícia, ad cæléstem glóriam transeámus. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio Paschalis, in qua dicitur : in hoc potíssimum gloriósius prædicáre.

Communio. Ps. 95, 2. Cantáte Dómino, allelúja : cantáte Dómino et benedícite nomen ejus : bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.

Postcommunio

T

ríbue nobis, Dómine, cæléstis mensæ virtúte satiátis : et desideráre, quæ recta sunt, et desideráta percípere. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes

 

Ad principium

_______________

© 2001-2011 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve