Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
feria Quarta
infra octavam paschæ
Semduplex
Statio ad S. Laurentium extra muros
V
eníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, allelúja : quod vobis parátum est ab orígine mundi, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 95, 1. Cantáte Dómino cánticum novum : cantáte Dómino, omnis terra. V/. Glória Patri. Veníte.
Oratio
D
eus, qui nos Resurrectiónis Domínicæ ánnua sollemnitáte lætíficas : concéde propítius; ut per temporália festa, quæ ágimus, perveníre ad gáudia ætérna mereámur. Per eúndem Dóminum.
2ª Oratio contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa, ut infra.
Léctio Actuum Apostólorum
Act. 3, 13-15 et 17-19
I
n diébus illis : Apériens Petrus os suum, dixit : Viri Israelítæ, et qui timétis Deum, audíte. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob, Deus patrum nostrórum, glorificávit Fílium suum Jesum, quem vos quidem tradidístis et negástis ante fáciem Piláti, judicánte illo dimítti. Vos autem sanctum et justum negástis, et petístis virum homicídam donári vobis : auctórem vero vitæ interfecístis, quem Deus suscitávit a mórtuis, cujus nos testes sumus. Et nunc, fratres, scio, quia per ignorántiam fecístis, sicut et príncipes vestri. Deus autem, quæ prænuntiávit per os ómnium Prophetárum, pati Christum suum, sic implévit. Pœnitémini ígitur et convertímini, ut deleántur peccáta vestra.
Graduale. Ps. 117, 24 et 16. Hæc dies, quam fecit Dóminus : exsultémus et lætémur in ea. V/. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me.
Allelúja, allelúja. V/. Luc. 24, 34. Surréxit Dóminus vere : et appáruit Petro.
Sequentia
V
íctimæ pascháli laudes ímmolent Christiáni.
Agnus redémit oves : Christus ínnocens Patri reconciliávit peccatóres.
Mors et vita duéllo conflixére mirándo : dux vitæ mórtuus regnat vivus.
Dic nobis, María, quid vidísti in via?
Sepúlcrum Christi vivéntis : et glóriam vidi resurgéntis.
Angélicos testes, sudárium et vestes.
Surréxit Christus, spes mea : præcédet vos in Galilaéam.
Scimus Christum surrexísse a mórtuis vere : tu nobis, victor Rex, miserére. Amen. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 21, 1-14
I
n illo témpore : Manifestávit se íterum Jesus discípulis ad mare Tiberíadis. Manifestávit autem sic. Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dícitur Dídymus, et Nathánaël, qui erat a Cana Galilaéæ, et fílii Zebedaéi et álii ex discípulis ejus duo. Dicit eis Simon Petrus : Vado piscári. Dicunt ei : Venímus et nos tecum. Et exiérunt et ascendérunt in navim : et illa nocte nihil prendidérunt. Mane autem facto, stetit Jesus in lítore : non tamen cognovérunt discípuli, quia Jesus est. Dixit ergo eis Jesus : Púeri, numquid pulmentárium habétis? Respondérunt ei : Non. Dicit eis : Míttite in déxteram navígii rete, et inveniétis. Misérunt ergo : et jam non valébant illud tráhere præ multitúdine píscium. Dixit ergo discípulus ille, quem diligébat Jesus, Petro : Dóminus est. Simon Petrus cum audísset, quia Dóminus est, túnica succínxit se (erat enim nudus), et misit se in mare. Alii autem discípuli navígio venérunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis), trahéntes rete píscium. Ut ergo descendérunt in terram, vidérunt prunas pósitas, et piscem superpósitum, et panem. Dicit eis Jesus : Afférte de píscibus, quos prendidístis nunc. Ascéndit Simon Petrus, et traxit rete in terram, plenum magnis píscibus centum quinquagínta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete. Dicit eis Jesus : Veníte, prandéte. Et nemo audébat discumbéntium interrogáre eum : Tu quis es? sciéntes, quia Dóminus est. Et venit Jesus, et áccipit panem, et dat eis, et piscem simíliter. Hoc jam tértio manifestátus est Jesus discípulis suis, cum resurrexísset a mórtuis.
Credo.
Offertorium. Ps. 77, 23-25. Portas cæli apéruit Dóminus : et pluit illis manna, ut éderent : panem cæli dedit eis : panem Angelórum manducávit homo, allelúja.
Secreta
S
acrifícia, Dómine, paschálibus gáudiis immolámus : quibus Ecclésia tua mirabíliter et páscitur et nutrítur. Per Dóminum.
2ª Secreta contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa, ut infra.
Præfatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Paschæ, supra.
Communio. Rom. 6, 9. Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur, allelúja : mors illi ultra non dominábitur, allelúja, allelúja.
Postcommunio
A
b omni nos, quaésumus, Dómine, vetustáte purgátos : sacraménti tui veneránda percéptio in novam tránsferat creatúram : Qui vivis et regnas.
2ª Postcommunio contra persecutores Ecclesiæ vel pro Papa, ut infra.
__________________________________________
2ª contra persecutores Ecclesiæ
E
cclésiæ tuæ, quaésumus, Dómine, preces placátus admítte : ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum.
vel 2ª pro Papa
D
eus, ómnium fidélium pastor et rector, fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, propítius réspice : da ei, quaésumus, verbo et exémplo, quibus præest, profícere; ut ad vitam, una cum grege sibi crédito, pervéniat sempitérnam. Per Dóminum.
2ª contra persecutores Ecclesiæ
P
rótege nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes : ut, divínis rebus inhæréntes, et córpore tibi famulémur et mente. Per Dóminum.
vel 2ª pro Papa
O
blátis, quaésumus, Dómine, placáre munéribus : et fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, assídua protectióne gubérna. Per Dóminum.
2ª contra persecutores Ecclesiæ
Q
uaésumus, Dómine, Deus noster : ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dóminum.
vel 2ª pro Papa
H
æc nos, quaésumus, Dómine, divíni sacraménti percéptio prótegat : et fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti; una cum commísso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.
_______________
DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve