Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Tempore

 

 

feria  Tertia  post

dominicam  de  passione

Simplex

Statio  ad  S. Cyriacum

   Introitus  

Ps. 26, 14

 

E

xspécta Dóminum, viríliter age : et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum. Ps. ibid., 1. Dóminus illuminátio mea et salus mea : quem timebo? Exspécta Dóminum.

Oratio

N

ostra tibi, Dómine, quaésumus, sint accepta jejúnia : quæ nos et expiándo grátia tua dignos effíciant; et ad remédia perdúcant ætérna. Per Dóminum.

Altera Oratio, ut supra.

Léctio Daniélis Prophétæ
Dan. 14, 27 et 28-42

I

n diébus illis : Congregáti sunt Babylónii ad regem, et dixérunt ei : Trade nobis Daniélem, qui Bel destrúxit et dracónem interfecit, alioquin interficiémus te et domum tuam. Vidit ergo rex, quod irrúerent in eum veheménter : et necessitáte compúlsus trádidit eis Daniélem. Qui misérunt eum in lacum leónum, et erat ibi diébus sex. Porro in lacu erant leónes septem, et dabántur eis duo córpora cotídie et duæ oves : et tunc non data sunt eis, ut devorárent Daniélem. Erat autem Hábacuc prophéta in Judaéa, et ipse cóxerat pulméntum, et intríverat panes in alvéolo : et ibat in campum, ut ferret messóribus. Dixítque Angelus Dómini ad Hábacuc : Fer prándium, quod habes, in Babylónem Daniéli, qui est in lacu leónum. Et dixit Hábacuc : Dómine, Babylónem non vidi, et lacum néscio. Et apprehéndit eum Angelus Dómini in vértice ejus, et portávit eum capíllo cápitis sui, posuítque eum in Babylóne supra lacum in ímpetu spíritus sui. Et clamávit Hábacuc, dicens : Dániel, serve Dei, tolle prándium, quod misit tibi Deus. Et ait Dániel : Recordátus es mei, Deus, et non dereliquísti diligéntes te. Surgénsque Daniel comédit. Porro Angelus Dómini restítuit Hábacuc conféstim in loco suo. Venit ergo rex die séptimo, ut lugéret Daniélem : et venit ad lacum et introspéxit, et ecce Dániel sedens in médio leónum. Et exclamávit voce magna rex, dicens : Magnus es, Dómine, Deus Daniélis. Et extráxit eum de lacu leónum. Porro illos, qui perditiónis ejus causa fúerant, intromísit in lacum, et devoráti sunt in moménto coram eo. Tunc rex ait : Páveant omnes habitántes in univérsa terra Deum Daniélis : quia ipse est salvátor, fáciens signa et mirabília in terra : qui liberávit Daniélem de lacu leónum.

Graduale. Ps. 42, 1 et 3. Discérne causam meam, Dómine : ab homine iníquo et dolóso éripe me. V/. Emítte lucem tuam et veritátem tuam : ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem               Joann. 7, 1-13

I

n illo témpore : Ambulábat Jesus in Galilaéam, non enim volébat in Judaéam ambuláre, quia quærébant eum Judaéi interfícere. Erat autem in próximo dies festus Judæórum, Scenopégia. Dixérunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judaéam, ut et discípuli tui vídeant ópera tua, quæ facis. Nemo quippe in occúlto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo. Neque enim fratres ejus credébant in eum. Dixit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advénit : tempus autem vestrum semper est parátum. Non potest mundus odísse vos : me autem odit : quia ego testimónium perhíbeo de illo, quod ópera ejus mala sunt. Vos ascéndite ad diem festum hunc, ego autem non ascénde ad diem festum istum : quia meum tempus nondum implétum est. Hæc cum dixísset, ipse mansit in Galilaéa. Ut autem ascendérunt fratres ejus, tunc et ipse ascéndit ad diem festum non maniféste, sed quasi in occúlto. Judaéi ergo quærébant eum in die festo, et dicébant : Ubi est ille? Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicébant : Quia bonus est. Alii autem dicébant : Non, sed sedúcit turbas. Nemo tamen palam loquebátur de illo, propter metum Judæórum.

Offertorium. Ps. 9, 11-12 et 13. Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine : quóniam non derelínquis quæréntes te : psállite Dómino, qui habitat in Sion : quóniam non est oblítus oratiónes páuperum.

Secreta

H

óstias tibi, Dómine, deférimus immolándas : quæ temporálem consolatiónem signíficent; ut promíssa non desperémus ætérna. Per Dóminum.

Altera Secreta, ut supra.

Præfatio de Cruce.

Communio. Ps. 24, 22. Rédime me, Deus Israël, ex ómnibus angústiis meis.

Postcommunio

D

a, quaésumus, omnípotens Deus : ut, quæ divína sunt, jugiter exsequéntes, donis mereámur cœléstibus propinquáre. Per Dóminum nostrum.

Altera Postcommunio, ut supra.

Super populum : Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio

D

a nobis, quaésumus, Dómine : perseverántem in tua voluntáte famulátum; ut in diébus nostris, et mérito et número, pópulus tibi sérviens augeátur. Per Dóminum nostrum.

_______________

 

Dominica de Passione | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica in Palmis | Feria Secunda Majoris Hebdomadæ | Feria Tertia Majoris Hebdomadæ | Feria Quarta Majoris Hebdomadæ | Feria Quinta in Cœna Domini | Feria Sexta in Parasceve | Sabbato Sancto

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve