Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Tempore

 

 

feria  quinta  post

dominicam  de  passione

Simplex

Statio  ad  S. Apollinarem

   Introitus  

Dan. 3, 31

 

O

mnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti : quia peccávimus tibi, et mandátis tuis non obœdívimus : sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum sec úndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. Ps. 118, 1. Beáti immaculáti in via : qui ámbulant in lege Dómini. Omnia.

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut dígnitas condiciónis humánæ, per immoderántiam sauciáta, medicinális parsimóniæ stúdio reformétur. Per Dóminum.

Altera Oratio, ut supra.

Léctio Daniélis Prophétæ
Dan. 3, 25 et 34-45

I

n diébus illis : Orávit Azarías Dóminum, dicens : Dómine, Deus noster : ne, quaésumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum, et ne díssipes testaméntum tuum : neque áuferas misericórdiam tuam a nobis propter Abraham diléctum tuum, et Isaac servum tuum, et Israël sanctum tuum : quibus locútus es, póllicens, quod multiplicáres semen eórum sicut stellas cœli et sicut arénam, quæ est in lítore maris : quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes, sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra. Et non est in témpore hoc princeps, et dux, et prophéta, neque holocáustum, neque sacrifícium, neque oblátio, neque incénsum, neque locus primitiárum coram te, ut póssimus inveníre misericórdiam tuam : sed in ánimo contríto et spíritu humilitátis suscipiámur. Sicut in holocáusto aríetum et taurórum, et sicut in mílibus agnórum pínguium : sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi : quóniam non est confúsio confidéntibus in te. Et nunc séquimur te in toto corde, et timémus te, et quaérimus fáciem tuam. Ne confúndas nos : sed fac nobíscum juxta mansuetúdinem tuam et secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ. Et érue nos in mirabílibus tuis, et da glóriam nómini tuo, Dómine : et confundántur omnes, qui osténdunt servis tuis mala, confundántur in omni poténtia tua : et robur eórum conterátur : et sciant, quia tu es Dóminus, Deus solus, et gloriósus super orbem terrárum, Dómine, Deus noster.

Graduale. Ps. 95, 8-9. Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus : adoráte Dóminum in aula sancta ejus. V/. Ps. 28, 9. Revelávit Dóminus condénsa : et in templo ejus omnes dicent glóriam.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam
             Luc. 7, 36-50

I

n illo témpore : Rogábat Jesum quidam de pharisaéis, ut manducáret cum illo. Et ingréssus domum pharisaéi, discúbuit. Et ecce múlier, quæ erat in civitáte peccátrix, ut cognóvit, quod accubuísset in domo pharisaéi, áttulit alabástrum unguénti : et stans retro secus pedes ejus, lácrimis cœpit rigáre pedes ejus, et capíllis cápitis sui tergébat, et osculabátur pedes ejus, et unguénto ungébat. Videns autem pharisaéus, qui vocáverat eum, ait intra se, dicens : Hic si esset Prophéta, sciret útique, quæ et qualis est múlier, quæ tangit eum : quia peccátrix est. Et respóndens Jesus, dixit ad illum : Simon, hábeo tibi áliquid dícere. At ille ait : Magíster, dic. Duo debitóres erant cuidam fæneratóri : unus debébat denários quingéntos, et álius quinquagínta. Non habéntibus illis, unde rédderent, donávit utrísque. Quis ergo eum plus díligit? Respóndens Simon, dixit : Æstimo, quia is, cui plus donávit. At ille dixit ei : Recte judicásti. Et convérsus ad mulíerem, dixit Simóni : Vides hanc mulíierem? Intrávi in domum tuam, aquam pédibus meis non dedísti : hæc autem lácrimis rigávit pedes meos et capíllis suis tersit. Osculum mihi non dedísti : hæc autem, ex quo intrávit, non cessávit osculári pedes meos. Oleo caput meum non unxísti : hæc autem unguénto unxit pedes meos. Propter quod dico tibi : Remittúntur ei peccáta multa, quóniam diléxit multum. Cui autem minus dimíttitur, minus díligit. Dixit autem ad illam : Remittúntur tibi peccáta. Et cœpérunt, qui simul accumbébant, dícere intra se : Quis est hic, qui étiam peccáta dimíttit? Dixit autem ad mulíerem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.

Offertorium. Ps. 136, 1. Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus : dum recordarémur tui, Sion.

Secreta

D

ómine, Deus noster, qui in his pótius creatúris, quas ad fragilitátis nostræ subsídium condidísti, tuo quoque nómini múnera jussísti dicánda constítui : tríbue, quaésumus; ut et vitæ nobis præséntis auxílium et æternitátis effíciant sacraméntum. Per Dóminum.

Altera Secreta, ut supra.

Præfatio de Cruce.

Communio. Ps. 118, 49-50. Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti : hæc me consoláta est in humilitáte mea.

Postcommunio

Q

uod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus : et de munere temporáli, fiat nobis remédium sempitérnum. Per Dóminum.

Altera Postcommunio, ut supra.

Super populum : Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio

E

sto, quaésumus, Dómine, propítius plebi tuæ : ut, quæ tibi non placent, respuéntes; tuórum pótius repleántur delectatiónibus mandatórum. Per Dóminum.

_______________

 

Dominica de Passione | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica in Palmis | Feria Secunda Majoris Hebdomadæ | Feria Tertia Majoris Hebdomadæ | Feria Quarta Majoris Hebdomadæ | Feria Quinta in Cœna Domini | Feria Sexta in Parasceve | Sabbato Sancto

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve