Missale Romanum >  Proprium de Tempore > Dominica infra Octavam Ssmi Cordis Jesu Tertia post Pentecosten

 

 

IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU

 

Dominica   infra   Octavam

Ssmi   CorDIS   JESU

TERTIa   post   Pentecosten

Semiduplex

Introitus                                  Ps. 24, 16 et 18

R


éspice in me et miserére mei, Dómine : quóniam únicus et pauper sum ego : vide humilitátem meam et labórem meum : et dimítte ómnia peccáta mea, Deus meus. Ps. ibid., 1-2. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam : Deus meus, in te confído, non erubéscam. V). Glória Patri. Réspice.

Oratio

P

rotéctor in te sperántium, Deus, sine quo nihil est válidum, nihil sanctum : multíplica super nos misericórdiam tuam; ut, te rectóre, te duce, sic transeámus per bona temporália, ut non amittámus ætérna. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ sacratissimi Cordis Jesu :

Oratio

D

eus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignárís : concéde, quaésumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri
Apóstoli    I Petr. 5, 6-11

C

aríssimi : Humiliámini sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore visitatiónis : omnem sollicitúdinem vestram projiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis. Sóbrii estote et vigiláte : quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens circuit, quærens, quem dévoret : cui resístite fortes in fide : sciéntes eándem passiónem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitáti fíeri. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in saécula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 54, 23, 17 et 19. Jacta cogitátum tuum in Dómino : et ipse te enútriet. V). Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.

Allelúja, allelúja. V). Ps. 7, 12. Deus judex justus, fortis et pátiens, numquid iráscitur per síngulos dies? Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                Luc. 15, 1-10

I

n illo témpore : Erant appropinquántes ad Jesum publicáni et peccatóres, ut audírent illum. Et murmurábant pharisaéi et scribæ, dicéntes : Quia hic peccatóres recipit et mandúcat cum illis. Et ait ad illos parábolam istam, dicens : Quis ex vobis homo, qui habet centum oves : et si perdíderit unam ex illis, nonne dimíttit nonagínta novem in desérto, et vadit ad illam, quæ períerat, donec invéniat eam? Et cum invénerit eam, impónit in húmeros suos gaudens : et véniens domum, cónvocat amícos et vicínos, dicens illis : Congratulámini mihi, quia invéni ovem meam, quæ períerat? Dico vobis, quod ita gáudium erit in cælo super uno peccatóre pœniténtiam agénte, quam super nonagínta novem justis, qui non índigent pœniténtia. Aut quæ múlier habens drachmas decem, si perdíderit drachmam unam, nonne accéndit lucérnam, et evérrit domum, et quærit diligénter, donec invéniat? Et cum invénerit, cónvocat amícas et vicínas, dicens : Congratulámini mihi, quia invéni drachmam, quam perdíderam? Ita dico vobis : gáudium erit coram Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.                  Vangelo

Credo.

Offertorium. Ps. 9, 11-12 et 13. Sperent in te omnes, qui novérunt nomen tuum, Dómine : quóniam non derelínquis quæréntes te : psállite Dómino, qui hábitat in Sion : quóniam non est oblítus oratiónem páuperum.

Secreta

R

éspice, Dómine, múnera supplicántis Ecclésiæ : et salúti credéntium perpétua sanctificatióne suménda concéde. Per Dóminum.

Pro Octava sacratissimi Cordis Jesu

Secreta

R

éspice, quaésumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem : ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.

Præfatio de sacratissimo Corde Jesu, ratione Octavæ; [↑] sed, si Commemoratio Octavæ sit omittenda, dicitur Præfatio de Ssma Trinitate, juxta Rubricas. [↑]

Communio. Luc. 15, 10. Dico vobis : gáudium est Angelis Dei super uno peccatóre pœniténtiam agénte.

Postcommunio

S

ancta tua nos, Dómine, sumpta vivíficent : et misericórdiæ sempitérnæ praéparent expiátos. Per Dóminum.

Pro Octava sacratissimi Cordis Jesu

Postcommunio

P

raébeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem : quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discámus terréna despícere, et amáre cæléstia : Qui vivis.

 

Dominica Quarta post Pentecosten

Ordo Missae

Canon Missae

Ad principium


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2012  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.