Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica   DUOdecima

post   Pentecosten

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 69, 2-3

 

D

eus, in adjutórium meum inténde : Dómine, ad adjuvándum me festína : confundántur et revereántur inimíci mei, qui quærunt ánimam meam. Ps. ibid., 4. Avertántur retrórsum et erubéscant : qui cógitant mihi mala. V/. Glória Patri. Deus.

Oratio

O

mnípotens et miséricors Deus, de cujus múnere venit, ut tibi a fidélibus tuis digne et laudabíliter serviátur : tríbue, quaésumus, nobis; ut ad promissiónes tuas sine offensióne currámus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios      II Cor. 3, 4-9

F

ratres : Fidúciam talem habémus per Christum ad Deum : non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficiéntia nostra ex Deo est : qui et idóneos nos fecit minístros novi testaménti : non líttera, sed spíritu : líttera enim occídit, spírítus autem vivíficat. Quod si ministrátio mortis, lítteris deformáta in lapídibus, fuit in glória; ita ut non possent inténdere fílii Israël in fáciem Móysi, propter glóriam vultus ejus, quæ evacuátur : quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? Nam si ministrátio damnatiónis glória est : multo magis abúndat ministérium justítiæ in glória.

Graduale. Ps. 33, 2-3. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus ejus in ore meo. V/. In Dómino laudábitur ánima mea : áudiant mansuéti, et læténtur.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 87, 2 Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam              Luc. 10, 23-37

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Beáti óculi, qui vident quæ vos vidétis. Dico enim vobis, quod multi prophétæ et reges voluérunt vidére quæ vos vidétis, et non vidérunt : et audíre quæ audítis, et non audiérunt. Et ecce, quidam legisperítus surréxit, tentans illum,et dicens : Magíster, quid faciéndo vitam ætérnam possidébo ? At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est? quómodo legis? Ille respóndens, dixit : Dílíges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex ómnibus víribus tuis; et ex omni mente tua : et próximum tuum sicut teípsum. Dixítque illi : Recte respondísti : hoc fac, et vives. Ille autem volens justificáre seípsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus próximus? Suscípiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendébat ab Jerúsalem in Jéricho, et íncidit in latrónes, qui étiam despoliavérunt eum : et plagis impósitis abiérunt, semivívo relícto. Accidit autem, ut sacérdos quidam descénderet eádem via : et viso illo præterívit. Simíliter et levíta, cum esset secus locum et vidéret eum, pertránsiit. Samaritánus autem quidam iter fáciens, venit secus eum : et videns eum, mísericórdia motus est. Et apprópians, alligávit vúlnera ejus, infúndens óleum et vinum : et impónens illum in juméntum suum, duxit in stábulum, et curam ejus egit. Et áltera die prótulit duos denários et dedit stabulário, et ait : Guram illíus habe : et quodcúmque supererogáveris, ego cum redíero, reddam tibi. Quis horuin trium vidétur tibi próximus fuísse illi, qui íncidit in latrónes? At ille dixit : Qui fecit misericórdiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac simíliter.

Credo.

Offertorium. Exodi 32, 11, 13 et 14. Precátus est Móyses in conspéctu Dómini, Dei sui, et dixit : Quare, Dómine, irásceris in pópulo tuo? Parce iræ ánimæ tuæ : meménto Abraham, Isaac et Jacob, quibus jurásti dare terram fluéntem lac et mel. Et placátus factus est Dóminus de malignitáte, quam dixit fácere pópulo suo.

Secreta

H

óstias, quaésumus, Dómine, propítius inténde, quas sacris altáribus exhibémus : ut, nobis indulgéntiam largiéndo, tuo nómini dent honórem. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Ps. 103, 13 et 14-15. De fructu óperum tuórum, Dómine, satiábitur terra : ut edúcas panem de terra, et vinum lætíficet cor hóminis : ut exhílaret fáciem in óleo, et panis cor hóminis confírmet.

Postcommunio

V

ivíficet nos, quaésumus, Dómine, hujus participátio sancta mystérii : et páriter nobis expiatiónem tríbuat et munímen. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________'

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve