Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Dominica decima octava
post Pentecosten
Semiduplex
D
a pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur : exáudi preces servi tui et plebis tuæ Israël. Ps. 121, 1. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi : in domum Dómini íbimus. V/. Glória Patri. Da pacem.
Oratio
D
írigat corda nostra, quaésumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio : quia tibi sine te placére non póssumus. Per Dóminum.
Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corinthios I Cor. 1, 4-8
F
ratres : Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu : quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo et in omni sciéntia : sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis : ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, exspectántibus revelatiónem Dómini nostri Jesu Christi, qui et confirmábit vos usque in finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.
Graduale. Ps. 121, 1 et 7. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi : in domum Dómini íbimus. V/. Fiat pax in virtúte tua : et abundántia in túrribus tuis.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 101, 16. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 9, 1-8
I
n illo témpore : Ascéndens Jesus in navículam, transfretávit et venit in civitátem suam. Et ecce, offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dixit paralýtico : Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua. Et ecce, quidam de scribis dixérunt intra se : Hic blasphémat. Et cum vidísset Jesus cogitatiónes eórum, dixit : Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris? Quid est facílius dícere : Dimittúntur tibi peccáta tua; an dícere : Surge et ámbula? Ut autem sciátis, quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et surréxit et ábiit in domum suam. Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus.
Credo.
Offertorium. Exodi 24, 4 et 5. Sanctificávit Móyses altáre Dómino, ófferens super illud holocáusta et ímmolans víctimas : fecit sacrifícium vespertínum in odórem suavitátis Dómino Deo, in conspéctu filiórum Israël.
Secreta
D
eus, qui nos, per hujus sacrifícii veneránda commércia, uníus summæ divinitátis partícipes éfficis : præsta, quaésumus; ut, sicut tuam cognóscimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra.
Præfatio de Ssma Trinitate.
Communio. Ps. 95, 8-9. Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus : adoráte Dóminum in aula sancta ejus.
Postcommunio
G
rátias tibi reférimus, Dómine, sacro múnere vegetáti : tuam misericórdiam deprecántes; ut dignos nos ejus participatióne perfícias. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra.
_______________
IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve