Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica   Prima

post   Pentecosten

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 12, 6

 

D

ómine, in tua misericórdia sperávi : exsultávit cor meum in salutári tuo : cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi. Ps. ibid., 1. Usquequo, Dómine, oblivísceris me in finem? úsquequo avértis fáciem tuam a me? V/. Glória Patri. Dómine.

Dicitur Glória in excélsis in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica Vicesima Tertia Sabbato anticipata, juxta Rubricas. Non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ præcedentis

Oratio

D

eus, in te spérantium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris : et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut infra.

Léctio Epístolæ beáti Joánnis
Apóstoli    I Joann. 4, 8-21

C

aríssimiDeus cáritas est. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas : non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. Caríssimi, si sic Deus diléxit nos : et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam. Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas ejus in nobis perfécta est. In hoc cognóscimus, quóniam in eo manémus et ipse in nobis : quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus et testificámur, quóniam Pater misit Fílium suum Salvatórem mundi. Quisquis conféssus fúerit, quóniam Jesus est Fílius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo. Et nos cognóvimus et credídimus caritáti, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est : et qui manet in caritáte, in Deo manet et Deus in eo. In hoc perfécta est cáritas Dei nobíscum, ut fidúciam habeámus in die judicii : quia, sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritáte : sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor pœnam habet. Qui autem timet, non est perféctus in caritáte. Nos ergo diligámus Deum, quóniam Deus prior diléxit nos. Si quis díxerit, quóniam díligo Deum, et fratrem suum óderit, mendax est. Qui enim non díligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, quómodo potest dilígere? Et hoc mandátum habémus a Deo : ut, qui diligit Deum, díligat et fratrem suum.

Graduale. Ps. 40, 5 et 2. Ego dixi : Dómine, miserére mei : sana ánimam meam, quia peccávi tibi. V/. Beátus, qui intéllegit super egénum et páuperem : in die mala liberábit eum Dóminus.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 5, 2. Verba mea áuribus pércipe, Dómine : intéllige clamórem meum. Alleluja.

Sic dicitur Allelúja cum suo Versu post Graduale in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam si Missa Dominicæ in Feriis resumatur.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam               Luc. 6, 36-42

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. Nolíte judicáre, et non judicabímini : nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. Date, et dábitur vobis : mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensúra, qua mensi fuéritis, remetiétur vobis. Dicébat autem illis et similitúdinem : Numquid potest cæcus cæcum dúcere? nonne ambo in fóveam cadunt? Non est discípulus super magistrum : perféctus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas? Aut quómodo potes dícere fratri tuo : Frater, sine, ejíciam festúcam de óculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypócrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspícies, ut edúcas festúcam de óculo fratris tui.

Credo, quod dicitur in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica Vigesima Tertia Sabbato anticipata, juxta Rubricas. Non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ præcedentis.

Offertorium. Ps. 5, 3-4. Inténde voci orationis meæ, Rex meus et Deus meus : quóniam ad te orábo, Dómine.

Secreta

H

óstias nostras quaésumus, Dómine, tibi dicátas placátus assúme : et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut infra.

Præfatio de Ssma Trinitate, quæ dicitur in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica Vigesima Tertia Sabbato anticipata. Quoties vero infra hebdomadam resumitur Missa Dominicæ præcedentis, dicitur Præfatio communis, juxta Rubricas.

Communio. Ps. 9, 2-3. Narrábo ómnia mirabília tua : lætábor et exsultábo in t e: psallam nómini tuo, Altíssime.

Postcommunio

T

antis, Dómine, repléti munéribus : præsta, quaésumus; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut infra.

_______________________________________________________________

Ab hac die usque ad Sabbatum ante Dominicam Primam Adventus inclusive, in omnibus Missis ritus semiduplicis vel simplicis, tam de Tempore quam de Sanctis, et in Missis votivis, quæ pro re gravi et publica simu1 causa non sint, nisi facta fuerit Commemoratio Duplicis, vel cujuslibet Vigiliæ, vel Octavæ, vel sanctæ Mariæ in Sabbato, aut Missa fuerit de beata Maria Virgine, vel de aliqua Vigilia, vel de Octava, vel de Omnibus Sanctis, post Commemorationes forte occurrentes, dicuntur Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, nempe 2ª ad poscenda suffragia Sanctorum A cunctis, 3ª ad libitum eligenda. Et in eadem Oratione A cunctis, sicut et in ejus Postcommunione, ad litteram N. exprimitur nomen Titularís própriæ Ecclesiæ, dummodo Titulus non sit Persona divina, vel Mysterium Domini, aut de ipso Titulo non dicatur Missa, aut facta non sit Commemoratio, aut illius nomen non sit in eadem Oratione A cunctis expressum; ac nomina sanctorum Angelorum et sancti Joannis Baptistæ, si Titulares fuerint, præponuntur nomini sancti Joseph. In hisce autem omnibus casibus omittuntur verba atque beáto N. Si vero Missa, vel Commemoratio fuerit de sancto Joseph, aut de sanctis Apostolis Petro et Paulo, in Oratione et Postcommunione omittuntur verba quæ eos respiciunt.

Oratio

ad poscenda suffragia Sanctorum

A

 cunctis nos, quaésumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis : et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte. (Per eúndem Dóminum.)

ad libitum eligenda.

Secreta

ad poscenda suffragia Sanctorum

E

xáudi nos, Deus, salutáris noster : ut, per hujus sacraménti virtútem, a cunctis nos mentis et córporis hóstibus tueáris; grátiam tríbuens in præsénti, et glóriam in futúro. (Per Dóminum.)

ad libitum eligenda.

Postcommunio

ad poscenda suffragia Sanctorum

M

undet et múniat nos, quaésumus, Dómine, divíni sacraménti munus oblátum : et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expedítos. (Per eúndem Dóminum.)

ad libitum eligenda.

In Vigiliis autem, infra Octavas tam privilegiatas quam communes, et in diebus Octavis simplicibus per idem Tempus occurrentibus, loco earundem Orationum, dicitur, juxta Rubricas, 2ª Oratio de sancta Maria Concéde ex Missa de Communi infra, 3ª contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa, quæ habentur post Missam Ssmi Corporis Christi infra. Si tamen Vigilia aut Octava fuerit de beata Maria Virgine, vel de Omnibus Sanctis, sicut et in Missis ejusdem beátæ Maríæ Virginis, et in Missis, in quibus de ea facta sit Commemoratio, necnon in Missa votiva de Omnibus Sanctis, loco Orationis Concéde, dicitur Oratio de Spiritu Sancto infra.

_______________

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve