Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica   vigesima   secunda

post   Pentecosten

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 129, 3-4

 

S

i iniquitátes observáveris, Dómine : Dómine, quis sustinébit? quia apud te propitiátio est, Deus Israël. Ps. ibid., 1-2. De profúndis clamávi ad te, Dómine : Dómine, exáudi vocem meam. V/. Glória Patri. Si iniquitátes.

Oratio

D

eus, refúgium nostrum, et virtus : adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et praésta : ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Philippénses     Philipp. 1, 6-11

F

ratres : Confídimus in Dómino Jesu, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu. Sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis : eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et in omni sensu : ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei.

Graduale. Ps. 132, 1-25. Ecce quam bonum, et quam jucúndum, habitáre fratres in unum! V/. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 113, 11. Qui timent Dóminum sperent in eo : adjútor et protéctor eórum est. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum       Matth. 22, 15-21

I

n illo témpore : Abeúntes pharisaéi consílium iniérunt ut cáperent Jesum in sermone. Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes : Magíster, scimus quia verax es, et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo : non enim réspicis persónam hóminum : dic ergo nobis quid tibi vidétur, licet censum dare Caésari, an non? Cógnita autem Jesús nequítia eórum, ait : Quid me tentátis, hypócritæ? Osténdite mihi numísma census. At illi obtulérunt ei denárium. Et ait illis Jesus : Cujus est imágo hæc, et superscríptio? Dicunt ei : Caésaris. Tunc ait illis : Réddite ergo quæ sunt Caésaris, Caésari; et quæ sunt Dei, Deo.   Italiano

Credo.

Offertorium. Esth. 14, 12 et 13. Recordáre mei, Dómine, omni potentátui dóminans : et da sermónem rectum in os meum, ut pláceant verba mea in conspéctu príncipis.

Secreta

D

a, miséricors Deus : ut hæc salutáris oblátio et a própriis nos reátibus indesinénter expédiat, et ab ómnibus tueátur adversis. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Ps. 16, 6. Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus : inclína aurem tuam, et exáudi verba mea.

Postcommunio

S

úmpsimus, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes : ut quæ in tui commemoratiónem nos fácere præcepísti, in nostræ profíciant infirmitátis auxílium : Qui vivis.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve