Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica   qUarta

post   Pentecosten

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 26, 1 et 2

 

D

óminus illuminátio mea, et salus mea, quem timébo? Dóminus defénsor vitæ meæ, a quo trepidábo? qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt. Ps. ibid., 3. Si consístant advérsum me castra : non timébit cor meum. V/. Glória Patri. Dóminus.

Oratio

D

a nobis, quaésumus, Dómine : ut et mundi cursus pacífice nobis tuo órdine dirigátur; et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános        Rom. 8, 18-23

F

ratres : Exístimo quod non sunt condígna; passiónes hujus témporis ad futuram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe : quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim quod omnis creatúra ingemíscit, et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes : et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri : in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale. Ps. 78, 9 et 10. Propítius esto, Dómine, peccátis nostris : ne quando dicant gentes : Ubi est Deus eórum? V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster : et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 9, 5 et 10. Deus, qui sedes super thronum, et júdicas æquitátem : esto refúgium páuperum in tribulatióne.  Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                Luc. 5, 1-11

I

n illo témpore : Cum turbæ irrúerent in Jesum, ut audírent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth. Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatóres autem descénderant, et lavábant rétia. Ascéndens autem in unam navim, quæ erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusíllum. Et sedens docébat de navícula turbas. Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem : Duc in altum, et laxáte rétia vestra in capturam. Et respóndens Simon, dixit illi : Præcéptor, per totam noctem laborántes, nihil cépimus : in verbo autem tuo laxábo rete. Et cum hoc fecíssent, conclusérunt píscium multitúdinem copiósam : rumpebátur autem rete eórum. Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venírent, et adiuvárent eos. Et venérunt, et implevérunt ambas navículas, ita ut pæne mergeréntur. Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccátor sum, Dómine. Stupor enim circumdéderat eum, et omnes qui cum illo erant in captúra píscium, quam céperant : simíliter autem Jacóbum et Joánnem, fílios Zebedaéi, qui erant sócii Simónis. Et ait ad Simónem Jesus : Noli timére : ex hoc jam hómines eris cápiens. Et subdúctis ad terram návibus, relíctis ómnibus, secúti sunt eum.

Credo.

Offertorium. Ps. 12, 4-5. Illúmina óculos meos, ne unquam obdórmiam in morte : ne quando dicat inimícus meus : Præválui advérsus eum.

Secreta

O

blatiónibus nostris, quaésumus, Dómine, placáre suscéptis : et ad te nostras etiam rebélles compélle propítius voluntátes. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Ps. 17, 3. Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus : Deus meus, adjútor meus.

Postcommunio

M

ystéria nos, Dómine, quaésumus, sumpta puríficent : et suo múnere tueántur. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve