Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica   quinta

post   Pentecosten

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 26, 7 et 9

 

E

xáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te : adjútor meu esto, ne derelínquas me, neque despícias me, Deus salutáris meus. Ps. ibid, 1. Dóminus illuminátio mea, et salus mea, quem timébo. V/. Glória Patri. Exáudi.

Oratio

D

eus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti : infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum; ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
I Petr. 3, 8-15

C

aríssimi : Omnes unánimes in oratióne estote, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, modésti, húmiles : non reddéntes malum pro malo, nec maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes : quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte possideátis. Qui enim vult vitam dilígere, et dies vidére bonos, coérceat linguam suam a malo, et lábia ejus ne loquántur dolum. Declínet a malo, et fáciat bonum : inquírat pacem et sequátur eam. Quia óculi Dómini super jústos, et áures ejus in preces eorum : vultus autem Dómini super faciéntes mala. Et quis est qui vobis nóceat, si boni æmulatóres fuéritis? Sed et si quid patímini propter justítiam, beáti. Timórem autem eórum ne timuéritis : et non conturbémini. Dóminus autem Christum sanctificáte in córdibus vestris.

Graduale. Ps. 83, 10 et 9. Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice super servos tuos. V/. Dómine Deus virtútum, exáudi preces servórum tuórum.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 20, 1. Dómine, in virtúte tua lætábitur rex : et super salutáre tuum exsultábit veheménter. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum        Matth. 5, 20-24

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Nisi abundáverit justítia vestra plus quam scribárum et phariseórum, non intrábitis in regnum cælórum. Audístis, quia dictum est antíquis : Non occídes : qui autem occíderit, reus erit judício. Ego autem dico vobis : quia omnis, qui iráscitur fratri suo, raca : reus erit concílio. Qui autem díxerit, fátue : reus erit gehénnæ ignis. Si ergo offers munus tuum ad altáre, et ibi recordátus fúeris, quia frater tuus habet áliquid advérsum te : rélique ibi munus tuum ante altáre, et vade prius reconciliári fratri tuo : et tunc véniens ófferes munus tuum.

Credo.

Offertorium. Ps. 15, 7 et 8. Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum : providébam Deum in conspéctu meo semper : quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.

Secreta

P

ropitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris : et has oblatiónes famulórum famularúmque tuárum benígnus assúme; ut, quod sínguli obtulérunt ad honórem nóminis tui, cunctis profíciat ad salútem. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Ps. 26, 4. Unam pétii a Dómino, hanc requíram : ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.

Postcommunio

Q

uos cælésti, Dómine, dono satiásti : præsta, quǽsumus; ut a nostris mundémur occúltis, et ab hóstium liberémur insídiis. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve