Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Dominica   sexta

post   Pentecosten

Semiduplex

   Introitus  

Ps. 27, 8-9

 

D

óminus fortitúdo plebis suæ, et protéctor salutárium Christi sui est : salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ, et rege eos usque in saéculum. Ps. ibid, 1. Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me : ne quando táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum. V/. Glória Patri. Dóminus.

Oratio

D

eus virtútum, cujus est totum quod est óptimum : ínsere pectóribus nostris amórem tui nominis, et præsta in nobis religiónis augméntum; ut, quæ sunt bona, nútrias, at pietátis stúdio, quæ sunt nutríta, custódias. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános       Rom. 6, 3-11

F

ratres : Quicúmque baptizáti sumus in Christo Jesu, in morte ipsíus baptizáti sumus. Consepúlti enim sumus cum illo per baptísmum in mortem : ut quomodo Christus surréxit a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis ejus : simul et resurrectiónis erimus. Hoc sciéntes, quia vetus homo noster simul crucifíxus est ut destruátur corpus peccáti, et ultra non serviámus peccáto. Qui enim mórtuus est, justificátus est a peccáto. Si autem mórtui sumus cum Christo : crédimus quia simul etiam vivémus cum Christo : sciéntes quod Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur, mors illi ultra non dominábitur. Quod enim mórtuus est peccáto, mórtuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimáte, vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo, in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale. Ps. 89, 13 et 1. Convértere, Domine, aliquántulum, et deprecáre super servos tuos. V/. Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 30, 2-3. In te, Dómine, speravi, non confúndar in ætérnum : in justítia tua líbera me, et éripe me : inclína ad me áurem tuam, accélera, ut erípias me. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Marcum            Marc. 8, 1-9

I

n illo témpore : Cum turba multa esset cum Jesu, nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis : Miséreor super turbam : quia ecce jam tríduo sústinent me, nec habent quod mandúcent : et si dimísero eos jejúnos in domum suam, defícient in via : quidam enim ex eis de longe venérunt. Et respondérunt ei discípuli sui : Unde illos quis póterit hic saturáre pánibus in solitúdine? Et interrogávit eos : Quot panes habétis? Qui dixérunt : Septem. Et præcépit turbæ discúmbere super terram. Et accípiens septem panes, grátias agens fregit, et dabat discípulis suis ut appónerent, et apposuérunt turbæ. Et habébant piscículos paucos : et ipsos benedíxit, et jussit appóni. Et manducavérunt, et saturáti sunt, et sustulérunt quod superáverat de fragméntis, septem sportas. Erant autem qui manducáverant quasi quátuor mília : et dimísit eos.

Credo.

Offertorium. Ps. 16, 5 et 6-7. Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea : inclína áurem tuam, et exáudi verba mea : mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te, Dómine.

Secreta

P

ropitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris : et has pópuli tui oblatiónes benígnus assúme : et ut nullíus sit írritum votum, nullíus vácua postulátio, præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Ps. 26, 6. Circuíbo, et immolábo in tabernáculo ejus hóstiam jubilatiónis : cantábo, et psalmum dicam Dómino.

Postcommunio

R

epléti sumus, Dómine, munéribus tuis; tríbue, quaésumus; ut eórum et mundémur efféctu, et muniámur auxílio. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

_______________

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve