Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Dominica Octava
post Pentecosten
Semiduplex
S
uscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui : secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ : justítia plena est déxtera tua. Ps. ibid., 2. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis : in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. V/. Glória Patri. Suscépimus.
Oratio
L
argíre nobis, quaésumus, Dómine, tui semper spíritum cogitándi quæ recta sunt, propítius et agéndi : ut, qui sine te esse non póssumus, secúndum te vívere valeámus. Per Dóminum.
Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut supra.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános Rom. 8, 12-17
F
ratres : Debitóres sumus non carni, ut secúndum carnem vivámus. Si enim secúndum carnem vixéritis, moriémini : si autem spíritu facta carnis mortificavéritis, vivétis. Quicúmque enim spíritu Dei agúntur, ii sunt fílii Dei. Non enim accepístis spíritum servitútis íterum in timóre, sed accepístis spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus : Abba (Pater). Ipse enim Spíritus testimónium reddit spirítui nostro, quod sumus fílii Dei. Si autem fílii, et herédes : herédes quidem Dei, coherédes autem Christi.
Graduale. Ps. 30, 3. Esto mihi in Deum protectórem, et in locum refúgii, ut salvum me fácias. V/. Ps. 70, 1. Deus, in te sperávi : Dómine, non confúndar in ætérnum.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 47, 2. Magnus Dóminus, et laudábilis valde : in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. Alleluja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam Luc. 16, 1-9
I
n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc : Homo quidam erat dives, qui habébat víllicum : et hic diffamátus est apud illum, quasi dissipásset bona ipsíus. Et vocávit illum, et ait illi : Quid hoc áudio de te? redde ratiónem villicatiónis tuæ : jam enim non póteris villicáre. Ait autem víllicus intra se : Quid fáciam, quia dóminus meus áufert a me villicatiónem? Fódere non váleo, mendicáre erubésco. Scio quid fáciam, ut, cum amótus fúero a villicatióne, recípiant me in domos suas. Convocátis ítaque síngulis debitóribus dómini sui, dicébat primo : Quantum debes dómino meo? At ille dixit : Centum cados ólei. Dixítque illi : Accipe cautiónem tuam : et sede cito, scribe quinquagínta. Deínde álii dixit : Tu vero quantum debes? Qui ait : Centum coros trítici. Ait illi : Accipe lítteras tuas, et scribe octogínta. Et laudávit dóminus víllicum iniquitátis, quia prudénter fecísset : quia fílii hujus saéculi prudentióres fíliis lucis in generatióne sua sunt. Et ego vobis dico : fácite vobis amícos de mammóna iniquitátis : ut, cum defecéritis, recípiant vos in ætérna tabernácula.
Credo.
Offertorium. Ps. 17, 28 et 32. Populum húmilem salvum fácies, Dómine, et óculos superbórum humiliábis : quóniam quis Deus præter te, Dómine?
Secreta
S
úscipe, quaésumus, Dómine, múnera, quæ tibi de tua largitáte deférimus : ut hæc sacrosáncta mystéria, grátiæ tuæ operánte virtúte, et præséntis vitæ nos conversatióne sanctíficent, et ad gáudia sempitérna perdúcant. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra.
Præfatio de Ssma Trinitate.
Communio. Ps. 33, 9. Gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus : beátus vir, qui sperat in eo.
Postcommunio
S
it nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis cæléste mystérium : ut, cujus exséquimur cultum, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra.
_______________
IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve