Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

feria  Quinta

infra  octavam  Pentecostes

Semiduplex

Statio ad S. Laurentium extra muros

   Introitus  

Sap. 1, 7

 

S

píritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja : et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 67, 2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus : et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. V/. Glória Patri. Spíritus.

Oratio

D

eus, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti : da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum … in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti.

Altera Oratio, ut supra.

Léctio Actuum Apostolórum
Act. 8, 5-8

I

n diébus illis : Philíppus descéndens in civitátem Samaríæ, prædicábat illis Christum. Intendébant autem turbæ his, quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes et vidéntes signa, quæ faciébat. Multi enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna, exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 103, 30. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja. (Hic genuflectitur.) V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium; et tui amóris in eis ignem accénde.

Sequentia

V

eni, Sancte Spíritus, et emítte caélitus lucis tuæ rádium.

Veni, Pater páuperum; veni, dator múnerum, veni, lumen córdium.

Consolátor óptime, dulcis hospes ánimæ, dulce refrigérium.

In labóre réquies, in æstu tempéries, in fletu solátium.

O lux beatíssima, reple cordis íntima tuórum fidélium.

Sine tuo númine, nihil est in hómine, nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum, riga quod est áridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frígidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidélibus, in te confidéntibus, sacrum septenárium.

Da virtútis méritum, da salútis éxitum, da perénne gáudium. Amen. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam
                     Luc. 9, 1-6

I

n illo témpore : Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia dæmónia, et ut languóres curárent. Et misit illos prædicáre regnum Dei et sanáre infírmos. Et ait ad illos : Nihil intuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos : exeúntes de civitáte illa, etiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla, evangelizántes et curántes ubíque.

Credo.

Offertorium. Ps. 67, 29-30. Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis : a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.

Secreta

M

únera, quaésumus, Dómine, obláta sanctífica : et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum … in unitáte ejusdem.

Altera Secreta, ut supra.

Præfatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes supra.

Communio. Act. 2, 2 et 4. Factus est repénte de cælo sonus tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja : et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.

Postcommunio

S

ancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio : et sui roris íntima aspersióne fœcúndet. Per Dóminum … in unitáte ejusdem.

Altera Postcommunio, ut supra.

_______________

 

DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve