Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

feria  Quarta

quatuor  temporum

Pentecostes

Semiduplex

Statio ad S. Mariam majorem

   Introitus  

Ps. 67, 8 et 9

 

D

eus, dum egrederéris coram pópulo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis, allelúja : terra mota est, cæli distillavérunt, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2. Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus : et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. V/. Glória Patri. Deus.

Post Kýrie, eléison dicitur Orémus, sine Flectámus génua.

Oratio

M

entes nostras, quaésumus, Dómine, Paráclitus, qui a te procédit, illúminet : et indúcat in omnem, sicut tuus promísit Fílius, veritátem : Qui tecum … in unitáte ejúsdem.

Léctio Actuum Apostolórum
Act. 2, 14-21

I

n diébus illis : Stans Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis : Viri Judaéi, et qui habitátis Jerúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea. Non enim, sicut vos æstimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia : sed hoc est, quod dictum est per Prophétam Joël : Et erit in novíssimis diébus (dicit Dóminus) effúndam de Spíritu meo super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ, et júvenes vestri visiónes vidébunt, et senióres vestri sómnia somniábunt. Et quidem super servos meos et super ancíllas meas in diébus illis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt : et dabo prodígia in cælo sursum et signa in terra deórsum, sánguinem et ignem et vapórem fumi. Sol convertátur in ténebras et luna in sánguinem, antequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus. Et erit : omnis, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit.

Allelúja. V/. Ps. 32, 6. Verbo Dómini cæli firmáti sunt, et Spíritu oris ejus omnis virtus eórum.

Hic dicitur Glória in excélsis Deo, et postea Dóminus vobíscum.

   Orémus.  

Oratio

 

P

ræsta, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus : ut Spíritus Sanctus advéniens, templum nos glóriæ suæ dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum … in unitáte ejusdem.

Ab hac die usque ad Sabbatum sequens inclusive dicitur, juxta Rubricas, Oratio pro diversitate Temporum assignata, ut infra.

Léctio Actuum Apostolórum
Act. 5, 12-16

I

n diébus illis : Per manus autem Apostolórum fébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis : sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in pláteas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes ægros et vexátos a spirítibus immúndis : qui curabántur omnes.

Allelúja, allelúja. (Hic genuflectitur.) V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium; et tui amóris in eis ignem accénde.

Sequentia

V

eni, Sancte Spíritus, et emítte caélitus lucis tuæ rádium.

Veni, Pater páuperum; veni, dator múnerum, veni, lumen córdium.

Consolátor óptime, dulcis hospes ánimæ, dulce refrigérium.

In labóre réquies, in æstu tempéries, in fletu solátium.

O lux beatíssima, reple cordis íntima tuórum fidélium.

Sine tuo númine, nihil est in hómine, nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum, riga quod est áridum, sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum, fove quod est frígidum, rege quod est dévium.

Da tuis fidélibus, in te confidéntibus, sacrum septenárium.

Da virtútis méritum, da salútis éxitum, da perénne gáudium. Amen. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem
            Joann. 6, 44-52

I

n illo témpore : Dixit Jesus turbis Judæórum : Nemo potest veníre ad me, nisi Pater, qui misit me, tráxerit eum : et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Est scriptum in Prophétis : Et erunt omnes docíbiles Dei. Omnis, qui audívit a Patre et dídicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen, dico vobis : qui credit in me, habet vitam ætérnam. Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt. Hic est panis de cælo descéndens : ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc sane, vivet in ætérnum : et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

Credo.

Offertorium. Ps. 118, 47-48. Meditábor in mandátis tuis, quæ diléxi valde : et levábo manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi, allelúja.

Secreta

A

ccipe, quaésumus, Dómine, munus oblátum : et dignánter operáre; ut, quod mystériis ágimus, piis efféctibus celebrámus. Per Dóminum.

2ª Secreta pro Tempore, ut infra.

Præfatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes supra.

Communio. Joann. 14, 27. Pacem relínquo vobis, allelúja : pacem meam do vobis, allelúja, allelúja.

Postcommunio

S

uméntes, Dómine, cæléstia sacraménta, quaésumus cleméntiam tuam : ut quod temporáliter gérimus ætérnis gáudiis consequámur Per Dóminum.

2ª Postcommunio pro Tempore, ut infra.

________________________________________________

ORATIONES DE TEMPORE

2ª contra persecutores Ecclesiæ

E

cclésiæ tuæ, quaésumus, Dómine, preces placátus admítte : ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum.

vel 2ª pro Papa

D

eus, ómnium fidélium pastor et rector, fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, propítius réspice : da ei, quaésumus, verbo et exémplo, quibus præest, profícere; ut ad vitam, una cum grege sibi crédito, pervéniat sempitérnam. Per Dóminum.

Secreta

2ª contra persecutores Ecclesiæ

P

rótege nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes : ut, divínis rebus inhæréntes, et córpore tibi famulémur et mente. Per Dóminum.

vel 2ª pro Papa

O

blátis, quaésumus, Dómine, placáre munéribus : et fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, assídua protectióne gubérna. Per Dóminum.

Postcommunio

2ª contra persecutores Ecclesiæ

Q

uaésumus, Dómine, Deus noster : ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dóminum.

vel 2ª pro Papa

H

æc nos, quaésumus, Dómine, divíni sacraménti percéptio prótegat : et fámulum tuum N., quem pastórem Ecclésiæ tuæ præésse voluísti; una cum commísso sibi grege, salvet semper et múniat. Per Dóminum.

_______________

 

DOMINICA RESURRECTIONIS | Feria Secunda infra Octavam Paschæ | Feria Tertia infra Octavam Paschæ | Feria Quarta infra Octavam Paschæ | Feria Quinta infra Octavam Paschæ | Feria Sexta infra Octavam Paschæ | Sabbato in Albis | Dominica in Albis in Octava Paschæ | Dominica Secunda post Pascha | Dominica Tertia post Pascha | Dominica Quarta post Pascha | Dominica Quinta post Pascha | In Litaniis Majoribus et Minoribus | In Vigilia Ascensionis | IN ASCENSIONE DOMINI | Dominica infra Octavam Ascensionis | Sabbato in Vigilia Pentecostes | DOMINICA PENTECOSTES | Feria Secunda infra Octavam Pentecostes | Feria Tertia infra Octavam Pentecostes | Feria Quarta Quatuor Temporum Pentecostes | Feria Quinta infra Octavam Pentecostes | Feria Sexta Quatuor Temporum Pentecostes | Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve