Missale Romanum > Proprium de Tempore > Sabbato in Vigilia Pentecostes

 

 

 

Dominica infra Octavam Ascensionis

 

Sabbato

in  Vigilia  Pentecostes

I classis                                               Semiduplex

Statio ad S. Joannem in Laterano

 

 

 

In Choro, dicta Nona, Sacerdos et Ministri, induti paramentis violacei coloris, accedunt ad Altare, et facta reverentia, Sacerdos illud osculatur in medio. Deinde leguntur Prophetiæ sine titulo, candelis Altaris exstinctis usque ad principium Missæ, sicut in Sabbato sancto. Sacerdos legit eas submissa voce ad Altare in cornu Epistolæ. In fine Prophetiarum dicuntur Orationes sine Flectámus génua.

Prophetia Prima
Gen. 22, 1-19

I

N diébus illis : Tentávit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respóndit : Adsum. Ait illi : Tolle fílium tuum unigénitum, quem díligis, Isaac, et vade in terram visiónis : atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium, quem monstrávero tibi. Igitur Abraham de nocte consúrgens, stravit ásinum suum : ducens secum duos júvenes et Isaac, fílium suum. Cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum, quem præcéperat ei Deus. Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul : dixítque ad púeros suos : Exspectáte hic cum ásino : ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, revertémur ad vos. Tulit quoque ligna holocáusti, et impósuit super Isaac, fílium suum : ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque due pérgerent simul, dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respóndit : Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est víctima holocáusti? Dixit autem Abraham : Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi. Pergébant ergo páriter : et venérunt ad locum, quem osténderat ei Deus, in quo ædificávit altáre et désuper ligna compósuit : cumque alligásset Isaac, fílium suum, pósuit eum in altáre super struem lignórum. Extendítque manum et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum. Et ecce, Angelus Dómini de cælo clamávit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respóndit : Adsum. Dixítque ei : Non exténdas manum tuam super púerum neque fácias illi quidquam : nunc cognóvi, quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me. Levávit Abraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio. Appelavítque nomen loci illíus, Dóminus videt. Unde usuqe hódie dícitur : In monte Dóminus vidébit. Vocávit autem Angelus Dómini Abraham secúndo de cælo, dicens : Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus : quia fecísti hanc rem, et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me : benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli et velut arénam, quæ est in lítore maris : possidébit semen tuum portas inimicórum suórum, et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, obœdísti voci meæ. Revérsus est Abraham ad púeros suos, abierúntque Bersabée simul, et habitávit ibi.

Qua finita, non respondetur Deo grátias, nec ad ceteras quidem Prophetias; deinde Sacerdos dicit :

Orémus.                    Oratio

D

Eus, qui in Abrahæ fámuli tui ópere humáno géneri obediéntiæ exémpla præbuísti; concéde nobis, et nostræ voluntátis pravitátem frángere, et tuórum præceptórum rectitúdinem in ómnibus adimplére. Per Dóminum.

Prophetia Secunda
Exodi 14, 24-31; 15, 1

I

N diébus illis : Factum est in vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum : et subvértit rotas cúruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii : Fugiámus Israélem : Dóminus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dóminus ad Móysen : Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum. Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum : fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Reversaéque sunt aquæ, et operuérunt currus, et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare : nec unus quidem supérfuit ex eis. Fílii autem Israël perrexérunt per médium sicci maris, aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris : liberavítque Dóminus in die illa Israël de manu Ægyptiórum. Et vidérunt Ægýptios mórtuos super litus maris, et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos : timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino et Móysi, servo ejus. Tunc cécinit Móyses et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt :

Tractus. Exodi 15, 1 et 2. Cantémus Dómino : glorióse enim honorificátus est : equum et ascensórem projécit in mare : adjútor et protéctor factus est mihi in salútem. V). Hic Deus meus, et honorificábo eum : Deus patris mei, et exaltábo eum. V). Dóminus cónterens bella : Dóminus nomen est illi.

Orémus.                    Oratio

D

Eus, qui primis tempóribus impléta mirácula novi Testaménti luce reserásti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsísteret, et liberáta plebs ab Ægyptíaca servitúte christiáni pópuli sacraménta præférret : da, ut omnes gentes, Israélis privilégium mérito fídei consecútæ, Spíritus tui participatióne regeneréntur. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

Prophetia Tertia
Deut. 31, 22-30

I

N diébus illis : Scripsit Móyses cánticum, et dócuit fílios Israël. Præcipítque Dóminus Jósue, fílio Nun, et ait : Confortáre, et esto robústus : tu enim introdúces fílios Israël in terram, quam pollícitus sum, et ego ero tecum. Postquam ergo scripsit Móyses verba legis hujus in volúmine, atque complévit : præcépit Levítis, qui portábant arcam foéderis Dómini, dicens : Tóllite librum istum, et pónite eum in látere arcæ foéderis Dómini, Dei vestri : ut sit ibi contra te in testimónium. Ego enim scio contentiónem tuam et cervícem tuam duríssimam. Adhuc vivénte me et ingrediénte vobíscum, semper contentióse egístis contra Dóminum : quanto magis, cum mórtuus fúero? Congregáte ad me omnes majóres natu per tribus vestras, atque doctóres, et loquar audiéntibus eis sermónes istos, et invocábo contra eos cælum et terram. Novi enim, quod post mortem meam iníque agétis et declinábitis cito de via, quam præcépi vobis : et occúrrent vobis mala in extrémo témpore, quando fecéritis malum in conspéctu Dómini, ut irritétis eum per ópera mánuum vestrárum. Locútus est ergo Móyses, audiénte univérso cœtu Israël, verba cárminis hujus, et ad finem usque complévit.

Tractus. Deut. 32, 1-4. Atténde, cælum, et loquar : et áudiat terra verba ex ore meo. V). Exspectétur sicut plúvia elóquium meum : et descéndant sicut ros verba mea. V). Sicut imber super gramen et sicut nix super fænum : quia nomen Dómini invocábo. V). Date magnitúdinem Deo nostro : Deus, vera ópera ejus, et omnes viæ ejus judícia. V). Deus fidélis, in quo non est iníquitas : justus et sanctus Dóminus.

Orémus.                    Oratio

D

Eus, glorificátio fidélium et vita justórum, qui per Móysen, fámulum tuum, nos quoque modulatióne sacri cárminis erudísti : univérsis géntibus misericórdiæ tuæ munus operáre, tribuéndo beatitúdinem, auferéndo terrórem; ut, quod pronuntiátum est ad supplícium, in remédium transferátur ætérnum. Per Dóminum nostrum.

Prophetia Quarta
Is. 4, 1-6

A

Pprehéndent septem mulíeres virum unum in die illa, dicéntes : Panem nostrum comedémus et vestiméntis nostris operiémur : tantúmmodo invocétur nomen tuum super nos, aufer oppróprium nostrum. In die illa erit germen Dómini in magnificéntia et glória, et frunctus terræ súblimis, et exsultátio his, qui salváti fúerint de Israël. Et erit : Omnis, qui relíctus fúerit in Sion et resíduus in Jerúsalem, sanctus vocábitur, omnis, qui scriptus est in vita in Jerúsalem. Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion, et sánguinem Jerúsalem láverit de médio ejus, in spíritu judícii et spíritu ardóris. Et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion, et ubi invocátus est, nubem per diem, et fumum et splendórem ignis flammántis in nocte : super omnem enim glóriam protéctio. Et tabernáculum erit in umbráculam diéi ad æstu, et in securitátem et absconsiónem a túrbine et a plúvia.

Tractus. Is. 5, 1 et 2. Vínea facta est dilécto in cornu, in loco úberi. V). Et macériam circúmdedit, et circumfódit : et plantávit víneam Sorec, et ædificávit turrim in médio ejus. V). Et tórcular fodit in ea : vínea enim Dómini Sábaoth domus Israël est.

Orémus.                    Oratio

O

Mnípotens sempitérne Deus, qui, per únicum Fílium tuum, Ecclésiæ tuæ demonstrásti te esse cultórem, omnem pálmitem, fractum in eodem Christo tuo, qui vera vitis est, afferéntem, cleménter éxcolens, ut fructus áfferat amplióres : fidélibus tuis, quos velut víneam ex Ægýpto per fontem baptísmi transtulísti, nullæ peccatórum spinæ præváleant; ut, Spíritus tui sanctificatióne muníti, perpétua fruge diténtur. Per eúndem Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

Prophetia Quinta
Baruch 3, 9-38

A

Udi, Israël, mandáta vitæ : áuribus pércipe, ut scias prudéntiam. Quid est, Israël, quod in terra inimicórum es? Inveterásti in terra aliéna, coinquinátus es cum mórtuis : deputátus es cum descendéntibus in inférnum. Dereliquísti fontem sapiéntiæ. Nam si in via Dei ambulássas, habitásses útique in pace sempitérna. Disce, ubi sit prudéntia, ubi sit virtus, ubi sit intelléctus : ut scias simul, ubi sit longitúrnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculórum et pax. Quis invénit locum ejus? et quis intrávit in thesáuros ejus? Ubi sunt príncipes géntium, et qui dominántur super béstias, quæsunt super terram? qui in ávibus cæli ludunt, qui argéntum thesaurízant et aurum, in quo confídunt hómines, et non est finis acquisitiónis eórum? qui argéntum fábricant, et sollíciti sunt, nec est invéntio óperum illórum? Extermináti sunt, et ad ínferos descendérunt, et álii loco eórum surrexérunt. Júvenes vidérunt lumen, et habitavérunt super terram : viam autem disciplínæ ignoravérunt, neque intellexérunt sémitas ejus, neque fílii eórum sucepérunt eam, a fácie ipsórum longe facta est : non est audíta in terra Chánaan, neque visa est in Theman. Fílii quoque Agar, qui exquírunt prudéntiam, quæ de terra est, nogotiatóres Merrhæ et Theman, et fabulatóres, et exquisitóres prudéntiæ et intellegéntias : viam autem sapiéntiæ nesciérunt, neque commemoráti sunt sémitas ejus. O Israël, quam magna est domus Dei et ingens locus possessiónis ejus! Magnus est et non habet finem : excélsus et imménsus. Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non hos elégit Dóminus, neque viam disciplínæ invenérunt : proptérea periérunt. Et quóniam non habuérunt sapiéntiam, interiérunt propter suam insipiéntiam. Quis ascéndit in cælum, et accépit eam er adúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare, et invénit illam? et áttulit illam super aurum eléctum? Non est, qui, qui possit scire vias ejus neque qui exquírat sémitas ejus : sed qui scit univérsa, novit eam et adinvénit eam prudéntia sua : qui præparávit terram in ætérno témpore, et replévit eam pecúdibus et quadrupédibus : qui emíttit lumen, et vadit : et vocávit illud, et oboédit illi in tremóre. Stellæ autem dedérunt lumen in custódiis suis, et lætáte sunt : vocátæ sunt, et dixérunt : Adsumus : et luxérunt ei cum jucunditáte, qui fecit illas. Hic est Deus noster, et æstimábitur álius advérsus eum. Hic adinvénit omnem viam disciplínæ, trádidit illam Jacob púero suo et Israël dilécto suo. Post hæc in terris visus est, et cum homínibus conversátus est.

Orémus.                    Oratio

D

Eus, qui nobis per Prophetárum ora præcepísti temporália relínquere atque ad ætérna festináre : da fámulis tuis; ut, quæ a te jussa cognóvimus, implére cælésti inspiratióne valeámus. Per Dóminum.

Prophetia Sexta
Ezech. 37, 1-14

I

N diébus illis : Facta est super me manus Dómini, et edúxit me in spíritu Dómini : et dimísit me in médio campi, qui erat plenus óssibus : et circumdúxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super fáciem campi síccaque veheménter. Et dixit ad me : Fili hóminis, putásne vivent ossa ista? Et dixi : Dómine Deus, tu nosti. Et dixit ad me : Vaticináre de óssibus istis : et dices eis : Ossa árida, audíte verbum Dómini. Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his : Ecce, ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis. Et dabo super vos nervos, et succréscere fáciam super vos carnes, et superexténdam in vobis cutem : et dabo vobis spíritum, et vivétis, et sciétis, quia ego Dóminus. Et prophetávi, sicut præcéperat mihi : factus est autem sónitus prophetánte me, et ecce commótio : et accessérunt ossa ad ossa, unumquódque ad junctúram suam. Et vidi, et ecce, super ea nervi et carnes ascendérunt : et exténta est in eis cutis désuper, et spíritum non habébant. Et dixit ad me : Vaticináre ad spíritum, vaticináre, fili hóminis, et dices ad spíritum : Hæc dicit Dóminus Deus : A quátuor ventis veni, spíritus, insúffla super interféctos istos, et revivíscant. Et prophetávi, sicut præcéperat mihi : et ingréssus est in ea spíritus, et vixérunt : steterúntque super pedes suos exércitus grandis nimis valde. Et dixit ad me : Fili hóminis, ossa hæc univérsa, domus Israël est : ipsi dicunt : Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra, et abscíssi sumus. Proptérea vaticináre, et dices ad eos : Hæc dicit Dóminus Deus : Ecce, ego apériam túmulos vestros, et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus : et indúcam vos in terram Israël. Et sciétis, quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópule meus : et dédero spíritum meum in vobis, et vixéritis, et requiéscere vos fáciam super humum vestram : dicit Dóminus omnípotens.

Orémus.                    Oratio

D

Omine, Deus virtútum, qui collápsa réparas et reparáta consérvas : auge pópulos in tui nóminis sanctificatióne renovándos; ut omnes, qui sacro baptísmate diluúntur, tua semper inspiratióne dirigántur. Per Dóminum nostrum.

His expletis, Celebrans accipit Pluviale violaceum, et descendendo ad Fontem cantatur sequens

Tractus. Ps. 41,2-4. Sicut cervus desíderat ad fontes aquárum : ita desíderat ánima mea ad te, Deus. V). Sitívit ánima mea ad Deum vivum : quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei? V). Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte, dum dícitur mihi per síngulos dies : Ubi est Deus tuus?

Deinde Sacerdos, antequam intret ad benedictionem Fontis, dicit hanc Orationem juxta Fontem :

V). Dóminus vobíscum.

R). Et cum spíritu tuo.

Orémus.                    Oratio

C

Oncéde, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui sollemnitátem doni Sancti Spíritus cólimus, cæléstibus desidériis accénsi, fontem vitæ sitiámus. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

Deinde proceditur ad benedictionem Fontis, ut supra [→] in Sabbato sancto.

________________________________________________________

Ubi vero non fuerint Fontes, finita sexta Prophetia cum sua Oratione, Celebrans deponit Casulam, et cum Ministris ante Altare procumbit : et, aliis omnibus genuflexis, cantatur Litaniæ a duobus Cantoribus in medio Chori, utroque Choro idem simul respondente. Cum autem perventum fuerit ad V). Peccatóres, Te rogámus, Sacerdos et Ministri surgunt, et accedentes ad sacristiam, induuntur paramentis rubeis, et accenduntur luminaria circa Altare. In fine Litaniarum cantantur sollemniter Kýrie, eléison pro Missa, et repetuntur, ut moris est. Interim Sacerdos cum Ministris procedit ad Altare, et facit Confessionem : deinde ascendens, illud osculatur, et incensat more solito. Finitis Kýrie, eléison, incipit sollemniter Glória in excélsis Deo, et campanæ pulsantur.

 

In Missis privatis hujus Vigiliæ, omissis Prophetiis, Orationibus et Litaniis, Missa absolute incipitur ab Introitu sequenti :

Introitus
Ezech. 36, 23, 24 et 25-26

C

Um sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris : et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris : et dabo vobis spíritum novum, allelúja, allelúja. Ps. 33, 2. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus ejus in ore meo. V). Glória Patri. Cum.

Deinde dicitur Kýrie, eléison. Glória in excélsis.

Postea Sacerdos dicit :

V). Dóminus vobíscum.

R). Et cum spíritu tuo.

Orémus.                    Oratio

P

Ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut claritátis tuæ super nos splendor effúlgeat; et lux tuæ lucis corda eórum, qui per grátiam tuam renáti sunt, Sancti Spíritus illustratióne confírmet. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

Et dicitur hæc tantum Oratio, etiam si qua ad Laudes facta fuerit Commemoratio.

Léctio Actuum Apostolórum
Act. 19, 1-8

I

N diébus illis : Factum est, cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus, peragrátis superióribus pártibus, veníret Ephesum et inveníret quosdam discípulos : dixítque ad eos : Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes? At illi dixérunt ad eum : Sed neque si Spíritus Sanctus est, audívimus. Ille vero ait : In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt : In Joánnis baptísmate. Dixit autem Paulus : Joánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens : In eum qui ventúrus esset post ipsum, ut créderent, hoc est in Jesum. His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. Et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. Erant autem omnes viri fere duódecim. Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei.

Allelúja. V). Ps. 106, 1. Confitémini Dómino, quóniam bonus : quóniam in saéculum misericórdia ejus.

Non repetitur Alleluja, sed immediate sequitur

Tractus. Ps. 116, 1-2. Laudáte Dóminum omnes gentes : et collaudáte eum, omnes pópuli. V). Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus : et véritas Dómini manet in ætérnum.

Ad Evangelium non portantur luminaria, sed incensum tantum.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem
           Joann. 14, 15-21

I

N illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscétis eum : quia apud vos manébit, et in vobis erit. Non relínquam vos órphanos : véniam ad vos. Adhuc módicum : et mundus jam me non videt. Vos autem vidétis me, quia ego vivo, et vos vivétis. In illo die vos cognoscétis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandáta mea, et servat ea : ille est, qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo : et ego dilígam eum, et manifestábo ei meípsum.

Non dicitur Credo.

Offertorium. Ps. 103, 30-31. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ : sit glória Dómini in saécula, allelúja.

Secreta

M

Unera, quaésumus, Dómine, obláta sanctífica : et corda nostra Sancti Spíritus illustrátione emúnda. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus.

Præfatio, Communicántes et Hanc ígitur, propria de Pentecoste : quæ dicuntur usque ad Sabbatum sequens inclusive. [→]

Communio. Joann. 7, 37-39. Ultimo festivitátis die dicébat Jesus : Qui in me credit, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ : hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant, credéntes in eum, allelúja, allelúja.

Postcommunio

S

Ancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio : et sui roris íntima aspersióne fecúndet. Per Dóminum nostrum ... in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus.

 

DOMINICA PENTECOSTES

 

 

 

Ad principium

Scribe | Ad paginam principalem

© 2001 – 2015  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.