Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Missale Romanum > Proprium de Tempore
Feria tertia
post dominicam primam
in quadragesima
Simplex
Statio ad S. Anastasiam
D
ómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie : a saéculo et in saéculum tu es. Ps. ibid., 2. Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis : a saéculo et usque in saéculum tu es Deus. V/. Glória Patri. Dómine.
R
éspice, Dómine, famíliam tuam : et præsta; ut apud te mens nostra tuo desidério fúlgeat, quæ se carnis maceratióne castígat. Per Dóminum.
Aliæ Orationes, ut supra.
Léctio Isaíæ Prophétæ
Is. 55, 6-11
I
n diébus illis : Locútus est Isaías Prophéta, dicens : Quaérite Dóminum, dum inveníri potest : invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum : et miserébitur ejus, et ad Deum nostrum : quóniam multus est ad ignoscéndum. Non enim cogitationes meæ cogitatiónes vestræ : neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur cæli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. Et quómodo descéndit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti, et panem comedénti : sic erit verbum meum, quod egrediétur de ore meo : non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque volui, et prosperábitur in his, ad quæ misi illud : ait Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 140, 2. Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. V/. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 21, 10-17
I
n illo témpore : Cum intrásset Jesus Jerosólymam, commóta est univérsa cívitas, dicens : Quis est hic? Pópuli autem dicébant : Hic est Jesus Prophéta a Názareth Galilaéæ. Et intrávit Jesus in templum Dei, et ejiciébat omnes vendéntes, et eméntes in templo; et mensas nummulariórum et cáthedras vendéntium colúmbas evértit : et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus oratiónis vocábitur : vos autem fecístis illam spelúncam latrónum. Et accessérunt ad eum cæci et claudi in templo : et sanávit eos. Vidéntes autem príncipes sacerdótum et scribæ mirabília, quæ fecit, et púeros clamantes in templo, et dicéntes : Hosánna fílio David : indignáti sunt, et dixérunt ei : Audis, quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legístis : Quia ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem? Et relíctis illis, ábiit foras extra civitátem in Bethániam : ibíque mansit.
Offertorium. Ps. 30, 15-16. In te sperávi, Dómine; dixi : Tu es Deus meus, in mánibus tuis témpora mea.
Secreta
O
blátis, quaésumus, Dómine, placáre munéribus : et a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra.
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Ps. 4, 2. Cum invocárem te, exaudísti me, Deus justítiæ meæ : in tribulatióne dilatásti me : miserére mihi, Dómine, et exáudi oratiónem meam.
Postcommunio
Q
uaésumus, omnípotens Deus : ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra.
Super populum : Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio
A
scéndant ad te, Dómine, preces nostræ : et ab Ecclésia tua cunctam repélle nequítiam. Per Dóminum.
_______________
Feria Quarta Cinerum | Feria Quinta post Cineres | Feria Sexta post Cineres | Sabbato post Cineres | Dominica Prima in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Feria Quinta | Feria Sexta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Sabbato Quatuor Temporum Quadragesimæ | Dominica Secunda in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Tertia in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Quarta in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato
_______________
© 2001-2009 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve