Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Missale Romanum > Proprium de Tempore
Feria quarta
post dominicam secundam
in quadragesima
Simplex
Statio ad S. Cæciliam
N
e derelínquas me, Dómine, Deus meus, ne discédas a me : inténde in adjutórium meum, Dómine, virtus salútis meæ. Ps. ibid., 2. Dómine, ne in furóre tuo árguas me : neque in ira tua corrípias me. V/. Glória Patri. Ne derelínquas.
P
ópulum tuum, quaésumus, Dómine, propítius réspice : et, quos ab escis carnálibus praécipis abstinére, a noxiis quoque vítiis cessáre concéde. Per Dóminum.
Aliæ Orationes, ut supra.
Léctio libri Esther
Esth. 13, 8-11 et 15-17
I
n diébus illis : Orávit Mardochaéus ad Dóminum, dicens : Dómine, Dómine, Rex omnípotens, in dicióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est, qui possit tuæ resístere voluntáti, si decréveris salváre Israël. Tu fecísti cælum et terram, et quidquid cæli ámbitu continétur. Dóminus ómnium es, nec est, qui resístat majestáti tuæ. Et nunc, Dómine Rex, Deus Abraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hereditátem tuam delére. Ne despícias partem tuam, quam redemísti tibi de Ægýpto. Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine, et ne claudas ora te canéntium, Dómine, Deus noster.
Graduale. Ps. 27,9 et 1. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ. V/. Ad te, Dómine, clamávi : Deus meus, ne síleas a me, et ero símilis descendéntibus in lacum.
Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos : neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum : cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V/. Adjuva nos, Deus, salutáris noster : et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos : et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 20, 17-28
I
n illo témpore : Ascéndens Jesus Jerosólymam, assúmpsit duódecim discípulos secréto, et ait illis : Ecce, ascéndimus Jerosólymam, et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum, et scribis, et condemnábunt eum morte, et tradent eum Géntibus ad illudéndum, et flagellándum, et crucifigéndum, et tértia die resúrget. Tunc accéssit ad eum mater filiórum Zebedaéi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei : Quid vis? Ait illi : Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit : Nescítis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei : Póssumus. Ait illis : Cálicem quidem meum bibétis : sedére autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. Et audiéntes decem, indignáti sunt de duóbus frátribus. Jesus autem vocávit eos ad se, et ait : Scitis, quia príncipes géntium dominántur eórum : et qui majóres sunt, potestátem exércent in eos. Non ita erit inter vos : sed quicúmque volúerit inter vos major fíeri, sit vester miníster : et qui volúerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
Offertorium. Ps. 24, 1-3. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam : Deus meus, in te confído, non erubéscam : neque irrídeant me inimíci mei : étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Secreta
H
óstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius réspice : et, per hæc sancta commércia, víncula peccatórum nostrórum absólve. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra.
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Ps. 10, 8. Justus Dóminus, et justítiam diléxit : æquitátem vidit vultus ejus.
Postcommunio
S
umptis, Dómine, sacraméntis : ad redemptiónis ætérnæ, quaésumus, proficiámus augméntum. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra.
Super populum : Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio
D
eus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda servórum : ut, spíritus tui fervóre concépto, et in fide inveniántur stábiles, et in ópere efficáces. Per Dóminum.
_______________
Feria Quarta Cinerum | Feria Quinta post Cineres | Feria Sexta post Cineres | Sabbato post Cineres | Dominica Prima in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Feria Quinta | Feria Sexta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Sabbato Quatuor Temporum Quadragesimæ | Dominica Secunda in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Tertia in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Quarta in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato
_______________
© 2001-2009 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve