Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Tempore

 

 

Feria  quarta

post  dominicam  tertiam

in  quadragesima

Simplex

Statio ad S. Xystum

   Introitus  

Ps. 30, 7-8

 

E

go autem in Dómino sperábo : exsultábo et lætábor in tua misericórdia : quia respexísti humilitátem meam. Ps. ib., 2. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum : in justítia tua líbera me et éripe me. V/. Glória Patri. Ego.

Oratio

P

ræsta nobis, quaésumus, Dómine : ut salutáribus jejúniis erudíti, a nóxiis quoque vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus. Per Dóminum.

Aliæ Orationes, ut supra.

Léctio libri Exodi
Exodi 20, 12-24

H

æc dicit Dóminus Deus : Hónora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaévus super terram, quam Dóminus, Deus tuus, dabit tibi. Non occídes. Non mœcháberis. Non furtum fácies. Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Non concupísces domum próximi tui : nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum nec ómnia, quæ illíus sunt. Cunctus autem pópulus vidébat voces, et lámpades, et sónitum búccinæ, montémque fumántem : et, pertérriti ac pavóre concússi, stetérunt procul, dicéntes Móysi : Lóquere tu nobis, et audiámus : non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur. Et ait Móyses ad pópulum : Nolite timére : ut enim probáret vos, venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis. Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem, in qua erat Deus. Dixit prætérea Dóminus ad Móysen : Hæc dices fíliis Israël : Vos vidístis, quod de cælo locútus sim vobis. Non faciétis deos argénteos, nec deos áureos faciétis vobis. Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras et boves in omni loco, in quo memória fúerit nóminis mei.

Graduale. Ps. 6, 3-4. Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum : sana me, Dómine. V/. Conturbáta sunt ómnia ossa mea : et ánima mea turbáta est valde.

Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos : neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum : cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V/. Adjuva nos, Deus, salutáris noster : et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos : et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum
          Matth 15, 1-20

I

n illo témpore : Accessérunt ad Jesum ab Jerosólymis scribæ et pharisaéi, dicéntes : Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum? Non enim lavant manus suas, cum panem mandúcant. Ipse autem respóndens, ait illis : Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram? Nam Deus dixit : Hónora patrem et matrem. Et : Qui male díxerit patri vel matri, morte moriátur. Vos autem dícitis : Quicúmque díxerit patri vel matri : munus quodcúmque est ex me, tibi próderit : et non honorificábit patrem suum aut matrem suam : et írritum fecístis mandátum Dei propter traditiónem vestram. Hypócritæ, bene prophetávit de vobis Isaías, dicens : Pópulus hic lábiis me honórat : cor autem eórum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docéntes doctrínas et mandáta hóminum. Et convocátis ad se turbis, dixit eis : Audíte, et intellégite. Non quod intrat in os, coínquinat hóminem : sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem. Tunc accedéntes discípuli ejus, dixérunt ei : Scis, quia pharisaéi, audíto verbo hoc, scandalizáti sunt? At ille respóndens, ait : Omnis plantátio, quam non plantávit Pater meus cæléstis, eradicábitur. Sínite illos : cæci sunt et duces cæcórum. Cæcus autem si cæco ducátum præstet, ambo in fóveam cadunt. Respóndens autem Petrus, dixit ei : Edíssere nobis parábolam istam. At ille dixit : Adhuc et  vos sine intelléctu estis? Non intellégitis, quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secéssum emíttitur? Quæ autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem : de corde enim exeunt cogitatiónes malæ, homicídia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiæ. Hæc sunt, quæ coínquinant hóminem. Non lotis autem mánibus manducáre, non coínquinat hóminem.

Offertorium. Ps. 108, 21. Dómine, fac mecum misericórdiam tuam, propter nomen tuum : quia suávis est misericórdia tua.

Secreta

S

úscipe, quaésumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum : et tua mystéria celebrántes, ab ómnibus nos defénde perículis. Per Dóminum.

Aliæ Secretæ, ut supra.

Præfatio de Quadragesima.

Communio. Ps. 15, 10. Notas mihi fecísti vias vitæ : adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine.

Postcommunio

S

anctíficet nos, Dómine, qua pasti sumus, mensa cæléstis : et a cunctis erróribus expiátos, supérnis promissiónibus reddat accéptos. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones, ut supra.

Super populum : Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio

C

oncéde, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui protectiónis tuæ grátiam quaérimus, liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus. Per Dóminum.

_______________

 

Feria Quarta Cinerum | Feria Quinta post Cineres | Feria Sexta post Cineres | Sabbato post Cineres | Dominica Prima in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Feria Quinta | Feria Sexta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Sabbato Quatuor Temporum Quadragesimæ | Dominica Secunda in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Tertia in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Quarta in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve