Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Missale Romanum > Proprium de Tempore
Feria quinta
post dominicam primam
in quadragesima
Simplex
Statio ad S. Laurentium in Paneperna
C
onféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus : sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne eius. Ps. ibid., 1. Cantáte Dómino cánticum novum : cantáte Dómino, omnis terra. V/. Glória Patri. Conféssio.
D
evotiónem pópuli tui, quaésumus, Dómine, benígnus inténde : ut, qui per abstinéntiam macerántur in córpore, per fructum boni óperis reficiántur in mente. Per Dóminum.
Aliæ Orationes, ut supra.
Léctio Ezechiélis Prophétæ
Ezech. 18, 1-9
I
n diébus illis : Factus est sermo Dómini ad me, dicens : Quid est, quod inter vos parábolam vértitis in provérbium istud in terra Israël, dicéntes : Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupéscunt? Vivo ego, dicit Dóminus Deus, si erit ultra vobis parábola hæc in provérbium in Israël. Ecce, omnes ánimæ meæ sunt : ut ánima patris, ita et ánima fílii mea est : ánima, quæ peccáverit, ipsa moriétur. Et vir si fúerit justus, et fécerit judícium et justítiam, in móntibus non coméderit, et óculos suos non leváverit ad idóla domus Israël : et uxórem próximi sui non violáverit, et ad mulíerem menstruátam non accésserit : et hóminem non contristáverit : pignus debitóri reddíderit, per vim nihil rapúerit : panem suum esuriénti déderit, et nudum operúerit vestiménto : ad usúram non commodáverit, et ámplius non accéperit : ab iniquitáte avértent manum suam, et judícium verum fécerit inter virum et virum : in præcéptis meis ambuláverit, et judícia mea custodíerit, ut fáciat veritátem : hic justus est, vita vivet, ait Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 16, 8 et 2. Custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi : sub umbra alárum tuárum prótege me. V/. De vultu tuo judícium meum pródeat : óculi tui vídeant æquitátem.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 15, 21-28
I
n illo témpore : Egréssus Jesus secéssit in partes Tyri et Sidónis. Et ecce, múlier Chananaéa a fínibus illis egréssa clamávit, dicens ei : Miserére mei, Dómine, fili David : fília mea male a dæmónio vexátur. Qui non respóndit ei verbum. Et accedéntes discípuli ejus rogábant eum, dicéntes : Dimítte eam; quia clamat post nos. Ipse autem respóndens, ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ periérunt domus Israël. At illa venit, et adorávit eum, dicens : Dómine, ádjuva me. Qui respóndens, ait : Non est bonum sumere panem filiórum, et míttere cánibus. At illa dixit : Etiam, Dómine : nam et catélli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominórum suórum. Tunc respóndens Jesus, ait illi : O múlier, magna est fides tua : fiat tibi, sicut vis. Et sanáta est fília ejus ex illa hora.
Offertorium. Ps. 33, 8-9. Immíttet Angelus Dómini in circúitu timéntium eum, et erípiet eos : gustáte, et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.
Secreta
S
acrifícia, Dómine, quaésumus, propénsius ista nos salvent, quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra.
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Joann. 6, 52. Panis, quem ego dédero, caro mea est pro saéculi vita.
Postcommunio
T
uórum nos, Dómine, largitáte donórum, et temporálibus attólle præsídiis, et rénova sempitérnis. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra.
Super populum : Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio
D
a, quaésumus, Dómine, pópulis christiánis : et, quæ profiténtur, agnóscere, et cæléste munus dilígere, quod frequéntant. Per Dóminum.
_______________
Feria Quarta Cinerum | Feria Quinta post Cineres | Feria Sexta post Cineres | Sabbato post Cineres | Dominica Prima in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Feria Quinta | Feria Sexta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Sabbato Quatuor Temporum Quadragesimæ | Dominica Secunda in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Tertia in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Quarta in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato
_______________
© 2001-2009 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve