Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Missale Romanum > Proprium de Tempore
Feria sexta
quatuor temporum
quadragesimæ
Simplex
Statio ad Ss. duodecim Apostolos
D
e necessitátibus meis éripe me, Dómine : vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte ómnia peccáta mea. Ps. ibid., 1-2. Ad te, Dómine, levávi ánimam meam : Deus meus, in te confído, non erubéscam. V/. Glória Patri. De necessitátibus.
E
sto, Dómine, propítius plebi tuæ : et, quam tibi facis esse devótam, benígno réfove miserátus auxílio. Per Dóminum.
Aliæ Orationes, ut supra.
Léctio Ezechiélis Prophétæ
Ezech. 18, 20-28
H
æc dicit Dóminus Deus : Anima, quae peccáverit, ipsa moriétur : fílius non portábit iniquitátem patris, et pater non portábit iniquitátem fílii : justítia justi super eum erit, et impíetas ímpii erit super eum. Si autem ímpius égerit pœniténtiam ab ómnibus peccátis suis, quæ operátus est, et custodíerit ómnia præcépta mea, et fécerit judícium et justítiam : vita vivet, et non moriétur. Omnium iniquitátum ejus, quas operátus est, non recordábor : in justítia sua, quam operátus est, vivet. Numquid voluntátis meæ est mors ímpii, dicit Dóminus Deus, et non ut convertátur a viis suis, et vivat? Si autem avértent se justus a justítia sua, et fécerit iniquitátem secúndum omnes abominatiónes, quas operári solet ímpius, numquid vivet? omnes justítiæ ejus, quas fécerat, non recordabúntur : in prævaricatióne, qua prævaricátus est, et in peccáto suo, quod peccávit, in ipsis moriétur. Et dixístis : Non est æqua via Dómini. Audíte ergo, domus Israël : Numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? Cum enim avértent se justus a justítia sua, et fecerit iniquitátem, moriétur in eis : in injustítia, quam operátus est, moriétur. Et cum avértent se ímpius ab impietáte sua, quam operátus est, et fécerit judícium et justítiam : ipse ánimam suam vivificábit. Consíderans enim, et avértens se ab ómnibus iniquitátibus suis, quas operátus est, vita vivet, et non moriétur, ait Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 85, 2 et 6. Salvum fac servum tuum. Deus meus, sperántem in te. V/. Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam.
Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos : neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum : cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V/. Adjuva nos, Deus, salutáris noster : et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos : et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 5, 1-15
I
n illo témpore : Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et, qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiébat, a quacúmque detinebátur infirmitáte. Erat autem quidam homo ibi, trigínta et octo annos habens in infirmitáte sua. Hunc cum vidísset Jesus jacéntem, et cognovisset, quia jam multum tempus habéret, dicit ei : Vis sanus fíeri? Respóndit ei lánguidus : Dómine, hóminem non hábeo, ut, cum turbáta fúerit aqua, mittat me in piscínam : dum vénio enim ego, álius ante me descéndit. Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabátum tuum, et ámbula. Et statim sanus factus est homo ille : et sústulit grabátum suum, et ambulábat. Erat autem sábbatum in die illo. Dicébant ergo Judaéi illi, qui sanátus fúerat : Sábbatum est, non licet tibi tóllere grabátum tuum. Respóndit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabátum tuum, et ámbula. Interrogavérunt ergo eum : Quis est ille homo, qui dixit tibi : Tolle grabátum tuum et ámbula? Is autem, qui sanus fúerat efféctus, nesciébat, quis esset. Jesus enim declinávit a turba constitúta in loco. Póstea invénit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce, sanus factus es : jam noli peccáre, ne detérius tibi áliquid contíngat. Abiit ille homo, et nuntiávit Judaéis, quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
Offertorium. Ps. 102, 2 et 5. Bénedic, anima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes ejus : et renovábitur, sicut áquilæ, juvéntus tua.
Secreta
S
úscipe, quaésumus, Dómine, múnera nostris obláta servítiis : et tua propítius dona sanctífica. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut
Præfatio de Quadragesima.
Communio. Ps. 6, 11. Erubéscant et conturbéntur omnes inimíci mei : avertántur retrórsum, et erubéscant valde velóciter.
Postcommunio
P
er hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut
Super populum : Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.
Oratio
E
xáudi nos, miséricors Deus : et méntibus nostris grátiæ tuæ lumen osténde. Per Dóminum.
_______________
Feria Quarta Cinerum | Feria Quinta post Cineres | Feria Sexta post Cineres | Sabbato post Cineres | Dominica Prima in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Feria Quinta | Feria Sexta Quatuor Temporum Quadragesimæ | Sabbato Quatuor Temporum Quadragesimæ | Dominica Secunda in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Tertia in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato | Dominica Quarta in Quadragesima | Feria Secunda | Feria Tertia | Feria Quarta | Feria Quinta | Feria Sexta | Sabbato
_______________
© 2001-2009 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve