uo
primum tempore ad Apostolatus apicem assumpti fuimus, ad ea libenter
animum, viresque nostras intendimus, et cogitationes omnes direximus,
quæ ad Ecclesiasticum purum retinendum cultum pertinerent, eaque
parare, et Deo ipso adjuvante, omni adhibito studio efficere
contendimus.
Cumque inter alia sacri Tridentini
Concilii decreta, Nobis statuendum esset de sacris libris, Catechismo,
Missali et Breviario edendis atque emendandis : edito jam, Deo ipso
annuente, ad populi eruditionem Catechismo, et ad debitas Deo
persolvendas laudes Breviario castigato, omnino, ut Breviario Missale
responderet, ut congruum est et conveniens (cum unum in Ecclesia Dei
psallendi modum, unum Missæ celebrandæ ritum esse maxime deceat),
necesse jam videbatur, ut, quod reliquum in hac parte esset, de ipso
nempe Missali edendo, quam primum cogitaremus.
Quare eruditis delectis viris onus
hoc demandandum duximus : qui quidem, diligenter collatis omnibus cum
vetustis Nostræ Vaticanæ Bibliothecæ, aliisque undique conquisitis,
emendatis atque incorruptis codicibus; necnon veterum consultis ac
probatorum auctorum scriptis, qui de sacro eorumdem rituum instituto
monumenta Nobis reliquerunt, ad pristinam Missale ipsum sanctorum
Patrum normam ac ritum restituerunt.
Quod recognitum jam et castigatum,
matura adhibita consideratione, ut ex hoc instituto, coeptoque labore,
fructus omnes percipiant, Romæ quam primum imprimi, atque impressum
edi mandavimus : nempe ut sacerdotes intelligant, quibus precibus uti,
quos ritus, quasve cæremonias in Missarum celebratione retinere
posthac debeant.
Ut autem a sacrosancta Romana
Ecclesia, ceterarum ecclesiarum matre et magistra, tradita ubique
amplectantur omnes et observent, ne in posterum perpetuis futuris
temporibus in omnibus Christiani orbis Provinciarum Patriarchalibus,
Cathedralibus, Collegiatis et Parochialibus, sæcularibus, et
quorumvis Ordinum, monasteriorum, tam virorum, quam mulierum, etiam
militiarum regularibus, ac sine cura Ecclesiis vel Capellis, in quibus
Missa conventualis alta voce cum Choro, aut demissa, celebrari juxta
Romanæ Ecclesiæ ritum consuevit vel debet alias quam juxta Missalis
a nobis editi formulam decantetur, aut recitetur, etiamsi eædem
Ecclesiæ quovis modo exenptæ, Apostolicæ Sedis indulto,
consuetudine, privilegio, etiam juramento, confirmatione Apostolica,
vel aliis quibusvis facultatibus munitæ sint; nisi ab ipsa prima
institutione a Sede Apostolica adprobata, vel consuetudine, quæ, vel
ipsa institutio super ducentos annos Missarum celebrandarum in eisdem
Ecclesiis assidue observata sit : a quibus, ut præfatam celebrandi
constitutionem vel consuetudinem nequaquam auferimus; sic si Missale
hoc, quod nunc in lucem edi curavimus, iisdem magis placeret, de
Episcopi, vel Prælati. Capitulique universi consensu, ut quibusvis
non obstantibus, juxta illud Missas celebrare possint, permittimus; ex
aliis vero omnibus Ecclesiis præfatis eorumdem Missalium usum
tollendo, illaque penitus et omnino rejiciendo, ac huic Missali nostro
nuper editio, nihil unquam addendum, detrahendum, aut immutandum esse
decernendo, sub indignationis nostræ poena, hac nostra perpetuo
valitura constitutione statuimus et ordinamus.
Mandantes ac districte omnibus et
singulis Ecclesiarum prædictarum Patriarchis, Administratoribus,
aliisque personis quacumque Ecclesiastica dignitate fulgentibus,
etiamsi Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, aut cujusvis alterius
gradus et præeminentiæ fuerint, illis in virtute sanctæ obedientiæ
præcipientes, ut ceteris omnibus rationibus et ritibus ex aliis
Missalibus quantumvis vetustis hactenus observari consuetis, in
posterum penitus omissis, ac plane rejectis, Missam juxta ritum, modum,
ac normam, quæ per Missale hoc a Nobis nunc traditur, de antent ac
legant; neque in Missæ celebratione alias cælemonias, vel preces,
quam quæ hoc Missali continentur, addere vel recitare præsumant.
Atque ut hoc ipsum Missale in
Missa decantanda, aut recitanda in quibusvis Ecclesiis absque ullo
conscientiæ scrupulo, aut aliquarum poenarum, sententiarum et
censurarum incursu, posthac omnino sequantur, eoque libere et licite
uti possint et valeant, auctoritate Apostoloca, tenore præsentium,
etiam perpetuo concedimus et indulgemus.
Neve Præsules, Administratores,
Canonici, Capellani et alii quocumque nomine nuncupati Presbyteri sæculares,
aut cujusvis Ordinis regulares, ad Missam aliter quam a nobis statutum
est, celebrandam teneantur : neque ad Missale hoc immutandum a quolibet
cogi et compelli, præsentesve litteræ ullo unquam tempore revocari,
aut moderari possint, sed firmæ semper et validæ in suo exsistant
robore, similiter statuimus et declaramus. Non obstantibus præmissis,
ac constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac in
Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel
specialibus constitutionibus, et ordinationibus, nec non Ecclesiarum
prædictarum usu, longissima et immemorabili præscriptione, non tamen
supra ducento annos, roborato, statutis et consuetudinibus contrariis
quibuscumque.
Volumus autem et eadem auctoritate
decernimus, ut post hujus nostræ constitutionis, ac Missalis
editionem, qui in Romana adsunt Curia Presbyteri post mensem; qui vero
intra montes, post tres; et qui ultra montes incolunt, post sex menses,
aut cum primum illis Missale hoc venale propositum fuerit, juxta illud
Missam decantare, vel legere teneantur.
Quod ut ubique terrarum
incorruptum, ac mendis et erroribus purgatum præservetur, omnibus in
nostro et Sanctæ Ecclesiæ Romanæ Domino mediate, vel immeditate
subjecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum, ac
centum ducatorum auri Cameræ Apostoliæ ipso facto applicandorum : aliis vero in quacumque orbis parte consistentibus, sub
excommunicationis latæ sententiæ, et aliis arbitrari nostri poenis,
ne sine nostra vel speciali ad id Apostolici Commissarii in eisdem
partibus a nobis constituendi, licentia, ac nisi per eumdem
Commissarium eidem impressori Missalis exemplum, ex quo aliorum
imprimendorum ab ipso impressore erit accipienda norma, cum Missali in
Urbe secundum magnum impressionem impresso collatum fuisse, et
concordare, nec in ullo penitus discrepare prius plena fides facta
fuerit, imprimere, vel proponere, vel recipere ullo modo audeant, vel
præsumant, auctoritate Apostolica et tenore præsentium similibus
inhibemus.
Verum, quia difficile esset præsentes
litteras ad quæque Christiani orbis loca deferri, ac primo quoque
tempore in omnium notitiam perferri, illas ad Basilicæ Principis
Apostolorum, ac Cancellariæ Apostolicæ, et in acie Campi Floræ de
more publicari et affigi, ac earumdem litterarum exemplis etiam
impressis, ac manu alicujus publici tabellionis subscriptis, nec non
sigillo personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis,
eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum, haberi præcipimus,
quæ præsentibus haberetur, si ostenderentur vel exhiberentur.
Nulli ergo omnio hominum liceat
hanc paginam nostræ permissionis, statuti, ordinationis, mandati, præcepti,
concessionis, indulti, declarationis, voluntatis, decreti et
inhibitionis infringere, vel ei ausu temeratio contraire.
Si quis autem hoc attentare præsumpserit,
indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Patri et Pauli Apostolorum
ejus se noverit incursurum.
Datum Romæ apud S. Petrum, anno
Incarnationis Dominicæ millesimo quingentesimo septuagesimo, pridie
Idus Julii, Pontificatus nostri anno quinto.
Cæsar
Glorierius.
H. Cumin.
Anno a Nativitate Domini 1570,
Indict. 13, die vero 19 mensis Julii, Pontificatus sanctissimi in
Christo Patris et D. N. Pii divina providentia Papæ V anno ejus
quinto, retroscriptæ litteræ publicatæ et affixæ fuerunt ad valvas
Basilicæ Principis Apostolorum, ac Cancellariæ Apostolicæ, et in
acie Campi Floræ, ut moris est, per nos Joannem Andream Rogerium et
Philibertum Cappuis Cursores.
Scipio de Octavianis, Magister
Cursorum