Introitus
Ps. 17, 5, 6 et 7
ircumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me : et
in tribulatióne mea invocávi
Dóminum, et exaudívit de templo sancto suo vocem meam. Ps. ibid., 2-3. Díligam te, Dómine,
fortitúdo mea : Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus. V). Glória Patri. Circumdedérunt.
¶ Non dicitur
Glória in excélsis
in Missis de Tempore ab hac Dominica usque ad Feriam Quartam Majoris Hebdomadæ inclusive, neque in Dominicis neque in Feriis.
Oratio
reces pópuli tui, quaésumus,
Dómine, cleménter exáudi : ut, qui juste pro peccátis nostris afflígimur, pro tui nóminis glória
misericórditer liberémur.
Per Dóminum.
¶ Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut post diem 29 Decembris
supra, [↑]
vel post Dominicam Tertiam post Epiphaniam supra. [↑]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
I Cor. 9, 24-27; 10, 1-5
ratres : Nescítis, quod ii, qui in stádio
currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit
bravíum? Sic cúrrite, ut comprehendátis. Omnis autem, qui in agóne conténdit, ab omnibus se ábstinet : et illi quidem, ut corruptíbilem
corónam accípiant; nos autem incorrúptam.
Ego ígitur sic curro, non
quasi in incértum : sic pugno,
non quasi áërem vérberans
: sed castígo corpus meum, et in servitútem rédigo : ne forte, cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effíciar. Nolo enim vos ignoráre,
fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt, et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube et in mari : et omnes eándem escam spiritálem manducavérunt, et omnes eúndem potum spiritálem bibérunt (bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra : petra autem erat Christus)
: sed non in plúribus eórum beneplácitum est Deo.
Graduale. Ps.
9, 10-11 et 19-20. Adjútor in opportunitátibus,
in tribulatióne : sperent
in te, qui novérunt te : quóniam non derelínquis quæréntes te, Dómine. V). Quóniam non in finem oblívio erit páuperis : patiéntia páuperum non períbit in ætérnum : exsúrge, Dómine, non præváleat homo.
Tractus. Ps.
129, 1-4. De profúndis clamávi
ad te. Dómine
: Dómine, exáudi vocem meam. V). Fiant aures tuæ
intendéntes in oratiónem servi tui. V). Si iniquitátes observáveris, Dómine : Dómine, quis sustinébit? V). Quia apud te
propitiátio est, et
propter legem tuam sustínui te, Dómine.
¶ A Septuagesima usque ad Feriam Tertiam post Dominicam Quinquagesimæ inclusive, quando
in Feriis resumitur Missa Dominicæ, non dicitur Tractus, sed tantum Graduale.
Sequéntia
sancti Evangélii secúndum
Matthaéum
Matth. 20, 1-16
n illo témpore : Dixit Jesus discípulis
suis parábolam hanc : Símile est regnum cælórum hómini patrifamílias, qui éxiit primo mane condúcere operários in víneam suam. Conventióne autem facta cum
operáriis ex denário diúrno, misit eos in víneam suam. Et egréssus
circa horam tértiam, vidit álios stantes
in foro otiósos, et dixit
illis : Ite et vos in víneam
meam, et quod justum fúerit,
dabo vobis. Illi autem abiérunt.
Iterum autem éxiit circa sextam et nonam horam
: et fecit simíliter. Circa undécimam vero
éxiit, et invénit álios stantes, et dicit
illis : Quid hic statis tota die
otiósi? Dicunt ei : Quia nemo nos
condúxit. Dicit illis : Ite et
vos in víneam meam. Cum sero
autem factum esset, dicit dóminus víneæ procuratóri suo : Voca operários, et redde illis
mercédem, incípiens a novíssimis usque ad primos. Cum veníssent
ergo qui circa undécimam horam
vénerant, accepérunt síngulos denários. Veniéntes autem et primi, arbitráti sunt, quod plus essent acceptúri : accepérunt autem et ipsi
síngulos denários. Et accipiéntes murmurábant advérsus patremfamílias, dicéntes : Hi novíssimi una hora fecérunt et pares illos
nobis fecísti, qui portávimus pondus diéi et æstus.
At ille respóndens uni eórum, dixit : Amíce, non facio tibi injúriam
: nonne ex denário convenísti
mecum? Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic
novíssimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, fácere? an óculus tuus nequam est,
quia ego bonus sum? Sic erunt novíssimi
primi, et primi novíssimi.
Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.
Credo.
Offertorium.
Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino, et psállere
nómini tuo, Altíssime.
Secreta
unéribus
nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis : et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra,
[↑] vel supra. [↑]
Præfatio de
Ssma Trinitate. [→]
Communio. Ps. 30, 17-18. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, et salvum
me fac in tua misericórdia
: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
Postcommunio
idéles tui, Deus, per tua dona firméntur
: ut eadem et percipiéndo requírant, et quæréndo sine fine percípiant. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra, [↑] vel supra. [↑]
V). Benedicámus Dómino. R). Deo grátias.