Introitus
Ps. 43, 23-26
xsúrge, quare
obdórmis, Dómine? exsúrge, et ne repéllas in finem : quare
fáciem tuam avértis, oblivísceris tribulatiónem nostram?
adhaésit in terra venter noster : exsúrge, Dómine, ádjuva
nos, et líbera nos.
Ps. ibid., 2.
Deus, áuribus nostris audívimus : patres nostri
annuntiavérunt nobis.
V). Glória Patri.
Exsúrge.
Oratio
eus, qui
cónspicis, quia ex nulla nostra actióne confídimus : concéde
propítius; ut, contra advérsa ómnia, Doctóris géntium
protectióne muniámur. Per Dóminum.
¶
Orationes pro diversitate Temporum
assignatæ, ut post diem 29 Decembris supra,
[↑]
vel post Dominicam Tertiam
post Epiphaniam supra.
[↑]
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios
II Cor. 11, 19-33; 12,
1-9
ratres
: Libénter suffértis insipiéntens : cum sitis ipsi sapiéntes.
Sustinétis enim, si quis vos in
servitútem rédigit, si quis dévorat, si quis áccipit, si
quis extóllitur, si quis in fáciem vos cædit. Secúndum
ignobilitátem dico, quasi nos infírmi fuérimus in hac parte.
In quo quis audet, (in insipiéntia dico) áudeo et ego :
Hebraéi sunt, et ego : Israelítæ sunt, et ego : Semen Abrahæ
sunt, et ego : Minístri Christi sunt, (ut minus sápiens
dico) plus ego : in labóribus plúrimis, in carcéribus
abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter.
A Judaéis quínquies quadragénas, una minus, accépi. Ter
virgis cæsus sum, semel lapidátus sum, ter naufrágium feci,
nocte et die in profúndo maris fui : in itinéribus sæpe,
perículis flúminum, perículis latrónum, perículis ex génere,
perículis ex géntibus, perículis in civitáte, perículis in
solitúdine, perículis in mari, perículis in falsis frátribus
: in labóre et ærúmna, in vigíliis multis, in fame et siti,
in jejúniis multis, in frigóre et nuditáte : præter illa,
quæ extrínsecus sunt, instántia mea cotidiána, sollicitúdo
ómnium Ecclesiárum. Quis infirmátur, et ego non infírmor?
quis scandalizátur, et ego non uror? Si gloriári opórtet :
quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini
nostri Jesu Christi, qui est benedíctus in saécula, scit
quod non méntior. Damásci præpósitus gentis Arétæ regis,
custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet :
et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum, et sic
effúgi manus ejus. Si gloriári opórtet (non éxpedit quidem),
véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio
hóminem in Christo ante annos quatuórdecim, (sive in córpore
néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit :) raptum
hujúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio hujúsmodi hóminem,
(sive in córpore, sive extra corpus néscio, Deus scit :
quóniam raptus est in paradisum : et audivit arcána verba,
quæ non licet homini loqui. Pro hujúsmodi gloriábor : pro me
autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam, et
si volúero gloriári, non ero insípiens : veritátem enim
dicam : parco autem, ne quis me exístimet supra id, quod
videt in me, aut áliquid audit ex me. Et ne magnitúdo
revelatiónem extóllat me, datus est mihi stímulus carnis meæ
ángelus sátanæ, qui me colaphízet. Propter quod ter Dóminum
rogávi, ut discéderet a me : et dixit mihi : Súficit tibi
grátia mea : nam virtus in infirmitáte perfícitur.
Libénter ígitur gloriábor
in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.
Graduale. Ps. 82, 19 et
14. Sciant gentes, quóniam nomen tibi Deus : tu solus
Altíssimus super omnem terram. V).
Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stípulam ante
fáciem venti.
Tractus. Ps. 59, 4 et
6. Commovísti, Dómine, terram, et conturbásti eam.
V). Sana contritiónes ejus,
quia mota est. V). Ut fúgiant a
fácie arcus : ut liberéntur elécti tui.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam
Luc. 8, 4-15
n illo témpore
: Cum turba plúrima convenírent, et de civitátibus
properárent ad Jesum, dixit per similitúdinem : Exiit, qui
séminat, semináre semen suum : et dum séminat, áliud cécidit
secus viam, et conculcátum est, et vólucres cæli comedérunt
illud. Et áliud cécidit supra petram : et natum áruit, quia
non habébat humórem. Et áliud cécidit inter spinas, et simul
exórtæ spinæ suffocavérunt illud.
Et áliud cécidit in terram bonam : et ortum
fecit fructum céntuplum. Hæc dicens, clamábat : Qui habet
aures audiéndi, audiat. Interrogábant autem eum discípuli
ejus, quæ esset hæc parábola. Quibus ipse dixit : Vobis
datum est nosse mystérium regni Dei, céteris autem in
parábolis : ut vidéntes non vídeant, et audiéntes non
intéllegant. Est autem hæc parábola : Semen est verbum Dei.
Qui autem secus viam, hi sunt qui áudiunt : deínde venit
diábolus, et tollit verbum de corde eórum, ne credéntes
salvi fiant. Nam qui supra petram : qui cum audíerint, cum
gáudio suscípiunt verbum : et hi radíces non habent : qui ad
tempus credunt, et in témpore tentatiónis recédunt. Quod
autem in spinas cécidit : hi sunt, qui audiérunt, et a
sollicitudínibus et divítiis et voluptátibus vitæ eúntes,
suffocántur, et non réferunt fructum. Quod autem in bonam
terram : hi sunt, qui in corde bono et óptimo audiéntes
verbum rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
Credo.
Offertorium. Ps. 16, 5, 6-7.
Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur
vestígia mea : inclína aurem tuam, et exáudi verba mea :
mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in
te, Dómine.
Secreta
blátum
tibi, Dómine, sacrifícium, vivíficet nos semper et múniat.
Per Dóminum.
Aliæ
Secretæ,
ut supra,
[↑]
vel
supra.
[↑]
Præfatio
de Ssma Trinitate.
Communio. Ps. 42, 4. Introíbo
ad altáre Dei, ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
Postcommunio
úpplices te
rogámus, omnípotens Deus : ut, quos tuis réficis sacraméntis,
tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas.
Per Dóminum.
Aliæ
Postcommuniones, ut supra,
[↑]
vel
supra.
[↑]
V).
Benedicámus Dómino. R). Deo
grátias.