Missale Romanum > Rubricae > Breve Urbani PP. VIII Si quid est

 

 

Breve Clementis PP. VIII Cum sanctissimum

URBANUS   PAPA   VIII

AD  PERPETUAM  REI  MEMORIAM

 

S

i quid est in rebus humanis plane divinum, quod Nobis superni cives (si in eos invidia caderet) invidere possent, id certe est sacrosanctum Missæ Sacrificium, cujus beneficio fit, ut homines quadam anticipatione possideant in terris cælum, dum ante oculos habent et manibus contrectant ipsum cæli terræque Conditorem. Quo magis est mortalibus laborandum, ut hoc tantum privilegium cultu atque honore debito tueantur, caveantque Angelos negligentiæ osores, qui sunt æmuli venerationis. Hinc factum est, ut hujus sacri mysterii celebrandi rationem, ac preces, quas Summi Pontifices prædecessores Nostri Pius V et Clemens VIII diligentissime recognosci atque instaurari curaverunt; Nos quoque eorum vestigiis inhærentes, iterum examinari, et si quid forte in iis assiduus (quod plerumque contingit) temporis cursus corruperit, restitui jusserimus. Quamobrem, sicuti nuper ad divini Officii nitorem reformari Breviarium, ita demum hujus exemplo ad divini Sacrificii ornamentum corrigi Missale mandavimus. Et quoniam hasce quasi alas, quas Sacerdos instar Cherubim prisci mystici Tabernaculi quotidie pandit ad verum mundi Propitiatorium, decet esse plane geminas, atque uniformes, hujus rei curam commisimus viris eruditis ac piis, quorum dillgentia ita opus perfectum est, ut nihil desiderari amplius possit. Nam rubricæ, quæ sensim ab usu rituque veteri degeneraverant, in pristinum restitutæ; quæ vero non ita captui legentium accommodatæ videbantur, darius explicatæ : præterea collata omnia cum codice sacræ Scripturæ Vulgatæ editionis, quæque diversa irrepserant, ad ejus unius exemplum normamque correcta sunt. Verumtamen parum prodesse consuevit sollertia correctorum, nisi ad earn par typographorum accedat industria; propterea dilecto filo Andreæ Brugiotto Typographiæ Nostræ Apostolicæ Præfecto mandavimus, ut Missale ita expurgatum in lucem ernittat : sed, quæ in posterum extra Urbem imprimi contigerit, ea non aliter quam ad exemplar in dicta Typographia nunc editum imprimi posse permittimus, requisita tarnen prius, et in scriptis obtenta, dilectorum filiorum Inquisitorum hæreticæ pravitatis, in iis locis in quibus fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorurn locorum facultate; alioquin, si absque ea dictum Missale ipsi posthac imprimere, aut bibliopolæ vendere præsumpserint, typographi et bibliopolæ extra Statum Nostrum Ecclesiasticum exsistentes, excommunicationis latæ sententiæ, a qua, nisi a Romano Pontifice, præterquam in mortis articulo constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe et reliquo Statu Ecclesiastico commorantes, quingentorurn ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et typorum omnium, Cameræ prædictæ applicandorum, pœnas absque alia declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso : et nihilominus eorumdem Missalium per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum, aut vendendorum usum, ubique locorum et gentium, sub eisdem pœnis interdicimus et prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi licentiam et facultatem concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito diligentissime conferant, nec in illis aliquid addi, vel minui permittant. In ipsa vero licentia originali obtinenda, de collatione facta, et quod omnino concordent, manu propria attestentur : cujus licentiæ copia initio, vel in fine cujusque Missalis semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda; Ordinarii autern locorum suspensionis a divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ, eorum vero Vicarii privationis similiter officiorum, et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda, ac insuper excommunicationis absque alia declaratione pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum, clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum, et bibliopolarum quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolicam rationem habentes, eisdem Missalia hactenus impressa penes se habentihus, ut ea retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis et privilegiis quibuscumque typographis, per Nos seu Romanos Pontifices prædecessores Nostros, Missale imprimendi concessis, quæ per præsentes expresse revocamus et revocata esse volumus, nec non constitutionibus et ordinationibus Apostolicis, generalibus, vel specialibus, in contrarium præmissorum quomodocumque concessis, approbatis et confirmatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus specialis, specifica et expreasa mentio habenda esset; tenores hujusmodi præsentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat specialiter, et expresse derogamus. Volumus autem, ut præsentium transumptis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides adbibeatur, quæ ipsis præsentibus adbiberetur, si essent exhibitæ vel ostensæ.

Datum Romæ apud sanctam Mariam Majorem sub anulo Piscatoris, die secunda Septembris MDCXXXIV, Pontificatus Nostri anno duodecimo.

                                                M. A. Maraldus

J. Savenier.

Bulla Pii PP. X Divino afflatu

 

 

 

Ad principium

Ad Missale Romanum


Scribe | Ad paginam principalem

© 2001 - 2012 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.