Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

IN   FESTO   SSMÆ   TRINITATIS

Duplex I classis

   Introitus  

Tob. 12, 6

 

B

enedícta sit sancta Trínitas, atque indivísa únitas : confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. Ps. 8, 2. Dómine Dóminus noster; quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra. V/. Glória Patri. Benedícta.

Oratio

O

mnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia majestátis adoráre unitátem : quaésumus, ut ejúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. Per Dóminum.

Deinde fit Commemoratio de Dominica prima post Pentecosten :

Oratio

D

eus, in te spérantium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris : et, quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut, in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános      Rom. 11, 33-36

O

 altitúdo divitiárum sapiéntiæ et sciéntiæ Dei : quam incomprehensibília sunt judícia ejus, et investigábiles viæ ejus! Quis enim cognóvit sensum Dómini? Aut quis consiliárius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso, sunt ómnia : ipsi glória in saécula. Amen.

Graduale. Dan. 3, 55-56. Benedíctus es, Dómine, qui intuéris abýssos, et sedes super Chérubim. V/. Benedíctus es, Dómine in firmaménto cæli, et laudábilis in saécula.

Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 52. Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, et laudábilis in saécula. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum       Matth. 28, 18-20

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Data est mihi omnis potéstas in cælo, et in terra : Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti : docéntes eos serváre ómnia quæcúmque mandávi vobis. Et ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem saéculi.

Credo.

Offertorium. Tob. 12, 6. Benedíctus sit Deus Pater, unigenitúsque Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus : quia fecit nobíscum misericórdiam suam.

Secreta

S

anctífica, quaésumus, Dómine Deus noster, per tui sancti nóminis invocatiónem, hujus oblatiónis hóstiam : et per eam nosmetípsos tibi pérfice munus ætérnum. Per Dóminum.

Pro Dominica Secreta

H

óstias nostras quaésumus, Dómine, tibi dicátas placátus assúme : et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Præfatio de Ssma Trinitate.

Communio. Tob. 12, 6. Benedícimus Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitébimur ei : quia fecit nobíscum misericórdiam suam.

Postcommunio

P

rofíciat nobis ad salútem córporis et ánimæ, Dómine Deus noster, hujus sacraménti suscéptio : et sempitérnæ sanctæ Trinitátis, ejusdémque indivíduæ unitátis conféssio. Per Dóminum.

Pro Dominica Postcommunio

T

antis, Dómine, repléti munéribus : præésta, quaésumus; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum.

In fine Missæ legitur Evangelium hujus Dominicæ Estóte misericórdes infra.

_______________

 

IN FESTO SSMÆ TRINITATIS | Dominica Prima post Pentecosten | IN FESTO SSMI CORPORIS CHRISTI | Dominica infra Oct. Ssmi Corporis Christi | IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU | Dominica infra Oct. Sacratissimi Cordis Jesu | Dominica Quarta post Pentecosten | Dominica Quinta post Pentecosten | Dominica Sexta post Pentecosten | Dominica Septima post Pentecosten | Dominica Octava post Pentecosten | Dominica Nona post Pentecosten | Dominica Decima post Pentecosten | Dominica Undecima post Pentecosten | Dominica Duodecima post Pentecosten | Dominica Decima Tertia post Pentecosten | Dominica Decima Quarta post Pentecosten | Dominica Decima Quinta post Pentecosten | Dominica Decima Sexta post Pentecosten | Dominica Decima Septima post Pentecosten | Feria Quarta Quatuor Temporum Septembris | Feria Sexta Quatuor Temporum Septembris | Sabbato Quatuor Temporum Septembris | Dominica Decima Octava post Pentecosten | Dominica Decima Nona post Pentecosten | Dominica Vigesima post Pentecosten | Dominica Vigesima Prima post Pentecosten | Dominica Vigesima Secunda post Pentecosten | Dominica Vigesima Tertia post Pentecosten | Dominica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quarta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Quinta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Sexta quæ superfuit post Epiphaniam | Dominica Vigesima Quarta et Ultima post Pentecosten | Tabula Orationum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve