Introitus
Ps. 105, 47
Alvos nos fac, Dómine,
Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus : ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in laude tua (T. P. allelúja, allelúja). Ps. ibid., 1. Confitémini Dómino, quóniam
bonus : quóniam in saéculum
misericórdia ejus. V). Glória
Patri. Salvos.
Oratio
Eus, qui errata córrigis, et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas : quaésumus, super pópulum Christiánum tuæ uniónis grátiam cleménter infúnde; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiæ tuæ se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ
beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Ephes. 4, 1-7 et 13-21
Rates : Obsecro vos, ut digne ambulétis vocatióne,
qua vocáti estis, cum
omni humilitáte, et mansuetúdine,
cum patiéntia, supportántes
ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. Unum corpus, et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. Unus Deus et Pater ómnium, qui
est super omnes, et per ómnia,
et in ómnibus nobis. Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi : donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi : ut jam non simus
párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínæ in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris. Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compáctum et conéxum per omnem junctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscujúsque membri, augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte. Hoc ígitur dico, et testíficor in Dómino, ut jam
non ambulétis, sicut et
gentes ambulant in vanitáte sensus
sui, ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei per ignorántiam quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum, qui desperántes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ, in operatiónem immundítiæ omnis, in avarítiam. Vos autem non ita didicístis Christum : si tamen illum audístis, et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 121, 6-7. Rogáte quæ ad
pacem sunt Jerúsalem :
et abundántia diligéntibus
te. V).
Fiat pax in virtúte tua : et abundántia in túrribus tuis.
Allelúja, allelúja. Ps. 147, 12. Lauda, Jerúsalem, Dóminum :
lauda Deum tuum, Sion. Allelúja.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur
Tractus. Ps. 75, 2-4. Notus in Judaéa Deus, in Israël magnum nomen ejus. V). Et factus est in pace
locus ejus, et habitátio ejus in Sion. V). Ibi confrégit poténtias árcuum, scutum, gládium, et bellum.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :
Allelúja, allelúja. Ps. 147, 12. Lauda, Jerúsalem, Dóminum :
lauda Deum tuum, Sion. Allelúja. V). Ibid., 14. Quid pósuit fines tuos
pacem, et ádipe fruménti sátiat te. Allelúja.
Sequéntia
sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann.
17, 1 et 11-23
N illo témpore : Sublevátis
Jesus óculis in cælum, dixit : Pater sancte,
serva eos in nómine tuo, quos dedísti mihi : ut sint unum, sicut et nos. Cum essem cum eis,
ego servábam eos in nómine tuo. Quos dedísti mihi, custodívi: et nemo ex eis périit, nisi
fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Nunc autem ad te vénio :
et hæc loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis. Ego dedi eis sermónem
tuum, et mundus eos ódio hábuit,
quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctífica eos in veritáte. Sermo tuus véritas
est. Sicut tu me misísti
in mundum, et ego misi eos
in mundum. Et pro eis ego
sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte. Non
pro eis autem rogo tantum,
sed et pro eis, qui creditúri sunt per verbum eórum in me : ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me,
et ego in te, ut et ipsi in nobis
unum sint : ut credat mundus, quia tu me misísti. Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi eis,
ut sint unum, sicut et
nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum.
Offertorium. Rom. 15, 5-6. Det vobis Deus idípsum sápere in altérutrum :
ut unánimes uno ore honorificétis Deum
nostrum (T. P. allelúja).
Secreta
Únera hæc pro unióne pópuli Christiáni tibi, Dómine, obláta sanctífica :
per quæ unitátis et pacis in Ecclésia tua nobis dona
concédas. Per Dóminum. [↑]
1 Cor. 10, 17. Unus panis, et unum
corpus multi sumus, omnes,
qui de uno pane et de uno
cálice participámus (T. P. allelúja).
Postcommunio
Æc tua, Dómine, sumpta sacra commúnio : sicut fidélium
in te uniónem præsígnat; sic in tua Ecclésia unitátis, quaésumus, operétur efféctum. Per Dóminum.