Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Brixiae |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Proprium Missarum pro Venetiarum Patriarchatu > Festa Junii > B. Petri de Pisis Confessoris
FESTA JUNII
die 17 junii
B. PETRI De Pisis, Confessoris
E
Cce elongávi fúgiens; et mansi in solitúdine. Exspectábam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitáte spíritus, et tempestáte.
Ps. 41. Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
V/. Glória Patri.
D
Eus, qui beátum Petrum novì órdinis institutórem, mundi contémptu, et solitúdinis amóre claréscere fecísti : tríbue nobis ejus inhærére vestígiis et patrocíniis adjuvári. Per Dóminum.
Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Philippénses c. 4.
F
Ratres : Nihil sollíciti sitis; sed in omni oratióne et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intelligéntias vestras, in Christo Jesu. De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque justa, quæcúmque sancta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplínæ, hæc cogitáte. Quæ et didicístis, et accepístis, et audístis, et vidístis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobíscum.
Graduale. Gal. 6. Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. V/. Quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos et misericórdia.
Allelúja, allelúja. V/. Coloss. 3. Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo. Cum Christus apparúerit, vita vestra : tunc et vos apparébitis cum ipso in glória. Allelúja.
Post Septuagesimam, et Tempore Paschali dicuntur Graduale, Tractus, et Versus ut in Missa Justus.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum Matt. 19.
I
N illo témpore : Dixit Petrus ad Jesum : Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te : quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis : Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
Offertorium. Ps. 115. Dirupísti víncula mea, tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
Secreta
O
Fferéntes sacrifícium salútis in honórem beáti Petri, te, Dómine, supplíciter exorámus, ut ex ejus imitatióne, etiam córpora nostra, hóstiam vivéntem, sanctam et tibi placéntem júgiter exhibemus. Per Dóminum.
Communio. Ps. 30. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te!
Postcommunio
S
Acraménta, quæ súmpsimus, Dómine Deus noster, beáti Petri sollémnia celebrántes : eam nobis cónferant virtútem, qua terréna ómnia despícere, et cæléstia solum appétere valeámus. Per Dóminum.
_______________
© 2001-2010 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve