Dalle Nuove Osservazioni del Merato al Commento
delle Rubriche del Messale Romano
Le Pianete plicate
COMMENTARIA IN RUBRICAS MISSALIS ROMANI
Pars Quarta. Rubricae Missalis propriae
De Rubricis Missarum de Adventu I
Novae Observationes, et Additiones, ad
Gavanti Commemntarium
48
IV. Eodem num. 4. Neque adhibentur Dalmaticæ, etc.)
Toto tempore Adventus Diaconus, et Subdiaconus non utuntur Dalmatica, et
Tunicella in quibuscumque Ecclesiis in Missis de Adventu, sed Planetis
plicatis ante pectus, et iis quidem in majoribus Ecclesiis tantum,
scilicet, Cathedralibus, Collegiatis, et Ecclesiis Regularium
insignioribus, ut colligetur ex Missali, et ex Decreto Congreg. Rit.
dato in nostro Indice sub n. 247. Excipitur tamen Dominica tertia,
quæ appellatur Gaudete, in qua prædicti Sacri Ministri utuntur
Dalmaticis, sicut et in Feriis hebdomadæ sequentis, quia in iis dicitur
Missa de eadem Dominica. Planetæ autem plicatæ Ministrorum sunt ejusdem
formæ, et coloris, ac illa Celebrantis, sed tamen sic plicatæ, ut pars
anterior replicetur interius usque ad medium, vel revolutæ etiam ante
pectus, et tantum aciculis, aut quibusdam vittis, sive ligaculis
firmantur, ne pars eorum anterior decidat. Finita autem Missa, possunt
eadem aciculæ auferri, vel brevia ligacula, sive cordulæ in suis
extremitatibus insutæ possunt relinqui, et sic prædictæ Casulæ, etiam
Sacerdotibus aliis pro celebratione Missarum inservire, ut post
Bauldryum part. 4 c. 1 observavit Gerlacus Vinitor in
Compendio Sacrorum Rituum part. 6 tit. 1 n. 3. qui etiam ibidem n. 4
declarat ordinem, ac tempus deponendi, ac resumendi ejusmodi Planets
plicatas, uti et Stolam latiorem sumendi, et deponendi a Subdiacono, et
Diacono respective; dicendo quod Subdiaconus cantaturus jam Epistolam,
paulo ante quam accipiat librum, Planetam plicatam deponit in alio loco
congruo, et convenienti ad id deputato, puta super credentiam, adjuvante
eum aliquo Acolytho in cornu Epistolæ. Cantata vero Epistola, sola
indutus Alba cum manipulo, et osculata manu Celebrantis, post Epistolam
cantatam, priusquam deferat Missale ad cornu Evangelii, resumet suam
Casulam plicatam. Diaconus similiter deponet Planetam eodem loco
priusquam librum Evangeliorum deferat ad Altare, et loco Planetæ ponet
super Stolam communem aliud genus Stolæ latioris, sed brevioris et
violaceæ, quam ligabit cordulis, seu ligaculis sub brachio dextero,
juvante eum Acolytho; sicque ministrabit Celebranti usque ad factam
Communionem; et hac peracta, postquam detulit Missale ad cornu Epistolæ,
perget ad credentiam seu locum assignatum, ubi deposita latiori Stola,
resumet suam Planetam plicatam, nec eam deponet amplius nisi in
Sacristia.
In minoribus autem Ecclesiis, in quibus Ministri sacri
uti non debent Planetis plicatis, ministrabunt in albis; et Diaconus
quidem suam solitam Stolam tantum, et manipulum solum adhibebit. Sed
prædicta Dominica tertia Adventus etiam in iis Ecclesiis utentur
Dalmatica, et Tunicella, et quoties Missa ejusdem Dominicæ resumetur per
illam hebdomadam, adeoque hujusmodi indumentis uti non possunt in Missis
Quatuor Temporum, sed in his ministrabunt in albis, ut supra innuimus.
Cæterum supradictis Planetis plicatis Diaconus,
49
et
Subdiaconus uti debent in majoribus Ecclesiis non solum Dominicis, et
feriis Adventus, sed etiam Dominicis et feriis Quadragesimæ, necnon diebus jejuniorum, item in Benedictione
Candelarum, et earum Processione, qua fit in die Purificationis B. M. V.
et in Benedictione Cinerum, ac in Benedictione Palmarum et earum
Processione. Rursus in Sabbato Sancto Ministri Sacri utuntur Planeta
plicata, sed ante Missam tantum, sicut etiam in Vigilia Pentecostes; nam
ad Benedictionem Cerei Diaconus utitur Dalmatica alba.
A supradicta regula excipiendæ
sunt Vigiliæ Sanctorum, licet in his observetur
jejunium, nam Vigiliæ sunt principium
Festi. Excipitur
etiam, ut diximus, Dominica tertia Adventus, quæ
dicitur Gaudete, etc. excipitur pariter
Dominica quarta Quadragesimæ, quæ dicitur
Lætare, sed non excipiuntur Feriæ intra eandem hebdomadam, quia Rubrica Generalis
XIX. has Ferias, non excipit, sicut
excipit Ferias tertiæ hebdomadæ Adventus,
cujus discriminis ratio est, quia in Feriis hujus tertiæ hebdomadæ resumitur,
et cantatur eadem Missa de tertia Dominica, quæ
dicitur Gaudete,
in Feriis vero quartæ hebdomadæ
Quadragesimæ non dicitur eadem Missa
Lætare,
quæ dici solet in prædicta quarta Dominica. Denique
excipiuntur a prædicta regula Vigilia Nativ. Domini, ac
Feriæ Quatuor Temporum Pentecostes
ob solemnitatem Spiritus S. ut statutum est in Concil.
Selingestadiensi
c. 2. in quibus omnibus diebus Diaconus et Subdiaconus utuntur Dalmatica,
et Tunicella. Excipitur etiam Feria quinta in Cœna Domini, in
qua
adhibetur color alba, Planetæ autem
plicatæ non sunt in usu, nisi
in colore violaceo , et nigro. Si quæras
rationem quare in diebus Dominicis, et jejuniorum suprapositis prohibetur
usus Dalmaticæ, et Tunicellæ,
eam reddit
Honorius in Gemma Animæ l. 3. c. 45. ubi ait: Dalmatica
significat lætitiam, quæ dictis diebus non convenit.
Ab expensi Ritus praxi sermonem vertendo ad ejusdem originem, nimirum tam Planetarum plicatarum,
tum Stolæ latioris; sciendum est, quod antiquitus Planeta,
seu Casula erat vestis
commnis tam Presbytero, quam aliis Ministris, ea omnes utebantur in
sacris functionibus, cumque Casulæ totum ambirent,
et involverent hominem
a collo usque ad pedes, unicam in medio aperturam habentes, per quam
caput immittebatur: hinc necessarium erat, ut Sacerdos ea super brachia
revolveret, et complicaret, alias libere operari, et manibus uti non
potuisset; ob eamdem rationem prædictæ Casulæ magno pariter
erant impedimento Ministris, præsertim Diacono, cujus
præcipuæ partes sunt
Præsbytero inservire in Missæ Sacrificio;
hinc factum est ut Planetæ Ministrorum a parte anteriori complicarentur,
ut expeditiores essent ad
ministrandum. Cessavit deinde usus Planetarum pro Ministris, qui loco Casularum adhibuerunt Dalmaticas;
nihilominus etiam post introductum usus Dalmaticæ,
et Tunicellæ pro Diacono, et Subdiacono in
Dominicis, et Feriis Adventus, et Quadragesimæ,
aliis diebus jejuniorum Planetarum usus præfatis
Ministris conceditur etiam nunc, quæ quidem Planetæ adhuc
complicantur a parte anteriori, quamvis non amplius videatur necessaria
talis complicatio ob declarationem et scissonem Planetarum a lateribus
apud Latinos introductam. Sed quia non sine aliqua difficultate,
et notabili temporis spatio Ministrorum Planetæ complicari poterant,
congruum existimarunt tam Diaconus, quam Subdiaconus Planetas exuere, primus quando
legere debebat Epistolam, alter vero, ut cantaret Evangelium; sed ne
sine habitu Diaconus hoc munus obiret, et deinde
Sacerdoti ministraret, quoddam indumenti genus, quod nunc Stolam latiorem
appellant, induere cœpit. Hanc esse hujus
Stolæ latioris originem, quidem recentem,
et locum Planetæ tenere, unusquisque facile concedet, cum animadvertit
antiquitus Diaconus, cum legeret Evangelium, suam Planetam ad modum stolæ
plicasse, id autem manifeste
colligimus ex Ordine Romano XIV. inter evulgatos a Mabillonio, in quo
n. 54. statuitur, ut Diaconus quando pergere debet ad legendum
Evangelium, deponat Planetam, et Acolythi decenter eam complicent, et
imponant super sinistrum humerum ejus, ac sub dextero brachio ligens eam,
ut melius poterunt, ita quod ab humero sinistro descendat ad latus
dexterum, sicut Diaconalis Stola descendit, et hoc modo Diaconus
Planetam teneat dum legit Evangelium, et usquequo dicatur ultima Oratio
post Communionem. Hæc etiam
præscribuntur in Ordine XV. ab eodem Mabillonio vulgato; ex quibus
manifestum fit, Diacunum non adhibuisse in principio Missæ Planetam
plicatam, sed tunc tantum plicari solitam fuisse, et super humerum
sinistrum revolvi, cum lecturus erat Evangelium, ac propterea Stolam,
quam latiorem appellamus, Planetæ sic plicatæ locum occupasse. Cæterum
hujus Stolæ latioris usus recentissimus est, nec enim sæculo XIV. et XV.
quibus scripti sunt Ordines isti Romani, in usu erant apud Romanam
Ecclesiam: imo sæculo ipso XVI. nondum hanc Stolam receperat Cappella
Pontificia; Marcellus enim Corcyrensis l. 2. Sacrarum Cæremoniarum
cap. 1. testatur, Planetam plicatam imponi solitam Diacono, cum
lecturus est Evangelium. Ubi primum incœperit usus hujusmodi Stolæ,
ignoratur, et de hac nullus omnino auctor, quem legerim, sermonem facit.
Solus Cardinalis Bona l. 1. c. 24. n. 8. in fin. breviter innuit
usum hujus Stolæ latioris esse recentioris ævi. Nolim tamen hoc
ornamenti genus Stolam rigorose appellari, nam cum propriam Diacunus non
exuat, si hoc etiam indumentum veram Stolam esse concedimus, refragamur
profecto Canonibus Concilii Toletani IV. quibus cautum est, ne Episcopus,
Presbyter, ac multo minus Diaconus duplici utatur Stola. Porro
Subdiaconus lecturus Epistolam exuit ipse quoque Planetam, nullum aliud
indumentum substituendo, quia antiquitus Lectores, ac Subdiaconi in suis
ministeriis obeundis sola Alba uti poterant. Deinde apud Albinum Flaccum
de Divin. Offic. c. Quid si-
50
gnificent vestimenta, lego hæc:
Diaconus, qui non est indutus Dalmatica, Casula circumictus legit, ut
expedite possit ministrare, et idem lego apud Amalarium lib. 2.
de Eccles. Offic. cap. 21. de Dalmatica sed de Subdiacono nihil
præscribitur.
Ex iis quæ diximus, liquet usum
Stolæ latioris supra Stolam ordinariam a Diaconibus nunc adhibitæ
recentem profecto esse, sed usus Planetarum plicatarum antiquiorem
redolere ætatem; de his enim mentionem facit Rupertus lib. 3. cap. 2.
qui floruit Sæculo XII. ubi ait: Ex tunc etiam, scilicet a Dominica
prima Adventus ad Sacram Domini Natalis noctem Diaconus, et Subdiaconus
imminuti procedunt. Nam nec Diaconus Dalmaticam, nec Subdiaconus induit
Tunicam. Sed hæc consuetudo haud videtur primum fuisse universalis,
idque innuit Amalarius lib. 3. cap. 40. his verbis: Vidi
prisco tempore Gloria in excelsis Deo prætermitti in diebus
Adventus Domini, et in aliquibus locis Dalmaticas. Micrologus vero,
seu Micrologi auctor, qui Sæculo XI. vixit c. 30. hæc habet:
Quidam infra Adventum Dom. Casulis pro Dalmaticis utuntur; quidam more
solito vestiuntur, eo quod Missam ad Tertiam, et Alleluja, sicut tota æstate dicunt.
Ruperto tamen suffragatur communis usus Ecclesiarum Cathedralium, et
Collegiatarum. Quod autem Casulas pro Dalmaticis et Tunicas Diaconis, et
Subdiaconis concedi dicit: Iis sane non sic utuntur, inquit
Rupertus idem, ut in ipsis legant, vel ministrent, sed lecturi, aut
ministraturi illas exuunt manifeste profitentes, illam suam non esse
vestem, nec propter suum ordinem sibi debitam, sed propter Dominicæ, vel
alicujus Festi reverentiam, sic accipere accomodatam, ut inopem, atque
indecentem consolentur expoliationem. Et hic quidem est universalis
usus Ecclesiæ, sed Diaconus in cantando Evangelio, et ministrando
Celebranti, Planetam quidem plicatam exuit, sed vel eamdem super humerum
sinistrum revolvit, vel loco illius, ut mox diximus, Stolam latiorem, et
Stola sua solita breviorem (quam ad modum Fasciæ crispatæ nonnulli
describunt, præsertim Claudius de Vert t. 2. p. 340 cujus uterque
limbus sub latere dextero vitta serica ligatur) induit, et hæc sint
satis de origine usus tum Planetarum plicatarum, tum Stolæ latioris.
da B. GAVANTO-G. M. MERATO, Commentaria in Rubricas Missalis Romani, IV, 1
(Thesaurus Sacr. Rit., Venetiis, Balleoniana, 1792, pp. 48-50).
LINK UTILI
Dal Commento del Gavanto alle Rubriche del
Messale Romano. Le pianete plicate